138:1 in finem David psalmus
138:2 Domine probasti me et cognovisti me tu cognovisti sessionem meam et surrectionem meam
138:3 intellexisti cogitationes meas de longe semitam meam et funiculum meum investigasti
138:4 et omnes vias meas praevidisti quia non est sermo in lingua mea
138:5 ecce Domine tu cognovisti omnia novissima et antiqua tu formasti me et posuisti super me manum tuam
138:6 mirabilis facta est scientia tua ex me confortata est non potero ad eam
138:7 quo ibo ab spiritu tuo et quo a facie tua fugiam
138:8 si ascendero in caelum tu illic es si descendero ad infernum ades
138:9 si sumpsero pinnas meas diluculo et habitavero in extremis maris
138:10 etenim illuc manus tua deducet me et tenebit me dextera tua
138:11 et dixi forsitan tenebrae conculcabunt me et nox inluminatio in deliciis meis
138:12 quia tenebrae non obscurabuntur a te et nox sicut dies inluminabitur sicut tenebrae eius ita et lumen eius
138:13 quia tu possedisti renes meos suscepisti me de utero matris meae
138:14 confitebor tibi quia terribiliter magnificatus es mirabilia opera tua et anima mea cognoscit nimis
138:15 non est occultatum os meum a te quod fecisti in occulto et substantia mea in inferioribus terrae
138:16 inperfectum meum viderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur die formabuntur et nemo in eis
138:17 mihi autem nimis honorificati sunt amici tui Deus nimis confirmati sunt principatus eorum
138:18 dinumerabo eos et super harenam multiplicabuntur exsurrexi et adhuc sum tecum
138:19 si occideris Deus peccatores et viri sanguinum declinate a me
138:20 quia dices in cogitatione accipient in vanitate civitates tuas
138:21 nonne qui oderunt te Domine oderam et super inimicos tuos tabescebam
138:22 perfecto odio oderam illos inimici facti sunt mihi
138:23 proba me Deus et scito cor meum interroga me et cognosce semitas meas
138:24 et vide si via iniquitatis in me est et deduc me in via aeterna
Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase