65:1 in finem canticum psalmi resurrectionis iubilate Deo omnis terra
65:2 psalmum dicite nomini eius date gloriam laudi eius
65:3 dicite Deo quam terribilia sunt opera tua Domine in multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui
65:4 omnis terra adorent te et psallant tibi psalmum dicant nomini tuo diapsalma
65:5 venite et videte opera Dei terribilis in consiliis super filios hominum
65:6 qui convertit mare in aridam in flumine pertransibunt pede ibi laetabimur in ipso
65:7 qui dominatur in virtute sua in aeternum oculi eius super gentes respiciunt qui exasperant non exaltentur in semet ipsis diapsalma
65:8 benedicite gentes Deum nostrum et auditam facite vocem laudis eius
65:9 qui posuit animam meam ad vitam et non dedit in commotionem pedes meos
65:10 quoniam probasti nos Deus igne nos examinasti sicut examinatur argentum
65:11 induxisti nos in laqueum posuisti tribulationes in dorso nostro
65:12 inposuisti homines super capita nostra transivimus per ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium
65:13 introibo in domum tuam in holocaustis reddam tibi vota mea
65:14 quae distinxerunt labia mea et locutum est os meum in tribulatione mea
65:15 holocausta medullata offeram tibi cum incensu arietum offeram tibi boves cum hircis diapsalma
65:16 venite audite et narrabo omnes qui timetis Deum quanta fecit animae meae
65:17 ad ipsum ore meo clamavi et exaltavi sub lingua mea
65:18 iniquitatem si aspexi in corde meo non exaudiat Dominus
65:19 propterea exaudivit Deus adtendit voci deprecationis meae
65:20 benedictus Deus qui non amovit orationem meam et misericordiam suam a me
Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase