49:1 psalmus Asaph Deus deorum Dominus locutus est et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum
49:2 ex Sion species decoris eius
49:3 Deus manifeste veniet Deus noster et non silebit ignis in conspectu eius exardescet et in circuitu eius tempestas valida
49:4 advocabit caelum desursum et terram discernere populum suum
49:5 congregate illi sanctos eius qui ordinant testamentum eius super sacrificia
49:6 et adnuntiabunt caeli iustitiam eius quoniam Deus iudex est diapsalma
49:7 audi populus meus et loquar tibi Israhel et testificabor tibi Deus Deus tuus ego sum
49:8 non in sacrificiis tuis arguam te holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper
49:9 non accipiam de domo tua vitulos neque de gregibus tuis hircos
49:10 quoniam meae sunt omnes ferae silvarum iumenta in montibus et boves
49:11 cognovi omnia volatilia caeli et pulchritudo agri mecum est
49:12 si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis terrae et plenitudo eius
49:13 numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo
49:14 immola Deo sacrificium laudis et redde Altissimo vota tua
49:15 et invoca me in die tribulationis et eruam te et honorificabis me diapsalma
49:16 peccatori autem dixit Deus quare tu enarras iustitias meas et adsumis testamentum meum per os tuum
49:17 tu vero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos retrorsum
49:18 si videbas furem currebas cum eo et cum adulteris portionem tuam ponebas
49:19 os tuum abundavit malitia et lingua tua concinnabat dolos
49:20 sedens adversus fratrem tuum loquebaris et adversus filium matris tuae ponebas scandalum
49:21 haec fecisti et tacui existimasti inique quod ero tui similis arguam te et statuam contra faciem tuam
49:22 intellegite nunc haec qui obliviscimini Deum nequando rapiat et non sit qui eripiat
49:23 sacrificium laudis honorificabit me et illic iter quod ostendam illi salutare Dei
Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase