41:1 in finem in intellectum filiis Core
41:2 quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum ita desiderat anima mea ad te Deus
41:3 sitivit anima mea ad Deum *fortem; vivum quando veniam et parebo ante faciem Dei
41:4 fuerunt mihi lacrimae meae panis die ac nocte dum dicitur mihi cotidie ubi est Deus tuus
41:5 haec recordatus sum et effudi in me animam meam quoniam transibo in loco tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei in voce exultationis et confessionis sonus epulantis
41:6 quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deo quoniam confitebor illi salutare vultus mei
41:7 Deus meus ad me ipsum anima mea conturbata est propterea memor ero tui de terra Iordanis et Hermoniim a monte modico
41:8 abyssus *ad; abyssum invocat in voce cataractarum tuarum omnia excelsa tua et fluctus tui super me transierunt
41:9 in die mandavit Dominus misericordiam suam et nocte canticum eius apud me oratio Deo vitae meae
41:10 dicam Deo susceptor meus es quare oblitus es mei quare contristatus incedo dum adfligit me inimicus
41:11 dum confringuntur ossa mea exprobraverunt mihi qui tribulant me dum dicunt mihi per singulos dies ubi est Deus tuus
41:12 quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deum quoniam *adhuc; confitebor illi salutare vultus mei *et; Deus meus
Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase