68:1 in finem pro his qui commutabuntur David
68:2 salvum me fac Deus quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam
68:3 infixus sum in limum profundi et non est substantia veni in altitudines maris et tempestas demersit me
68:4 laboravi clamans raucae factae sunt fauces meae defecerunt oculi mei dum spero in Deum meum
68:5 multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei iniuste quae non rapui tunc exsolvebam
68:6 Deus tu scis insipientiam meam et delicta mea a te non sunt abscondita
68:7 non erubescant in me qui expectant te Domine Domine virtutum non confundantur super me qui quaerunt te Deus Israhel
68:8 quoniam propter te sustinui obprobrium operuit confusio faciem meam
68:9 extraneus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae
68:10 quoniam zelus domus tuae comedit me et obprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me
68:11 et operui in ieiunio animam meam et factum est in obprobrium mihi
68:12 et posui vestimentum meum cilicium et factus sum illis in parabolam
68:13 adversum me exercebantur qui sedebant in porta et in me psallebant qui bibebant vinum
68:14 ego vero orationem meam ad te Domine tempus beneplaciti Deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutis tuae
68:15 eripe me de luto ut non infigar liberer ab his qui oderunt me et de profundis aquarum
68:16 non me demergat tempestas aquae neque absorbeat me profundum neque urgeat super me puteus os suum
68:17 exaudi me Domine quoniam benigna est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice me
68:18 et ne avertas faciem tuam a puero tuo quoniam tribulor velociter exaudi me
68:19 intende animae meae et libera eam propter inimicos meos eripe me
68:20 tu scis inproperium meum et confusionem et reverentiam meam
68:21 in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me inproperium expectavit cor meum et miseriam et sustinui qui simul contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni
68:22 et dederunt in escam meam fel et in siti mea potaverunt me aceto
68:23 fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum et in retributiones et in scandalum
68:24 obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva
68:25 effunde super eos iram tuam et furor irae tuae conprehendat eos
68:26 fiat habitatio eorum deserta et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet
68:27 quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et super dolorem vulnerum meorum addiderunt
68:28 adpone iniquitatem super iniquitatem eorum et non intrent in iustitia tua
68:29 deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur
68:30 ego sum pauper et dolens salus tua Deus suscepit me
68:31 laudabo nomen Dei cum cantico magnificabo eum in laude
68:32 et placebit Deo super vitulum novellum cornua producentem et ungulas
68:33 videant pauperes et laetentur quaerite Deum et vivet anima vestra
68:34 quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non despexit
68:35 laudent illum caeli et terra mare et omnia reptilia in eis
68:36 quoniam Deus salvam faciet Sion et aedificabuntur civitates Iudaeae et inhabitabunt ibi et hereditate adquirent eam
68:37 et semen servorum eius possidebunt eam et qui diligunt nomen eius habitabunt in ea
Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase