32:1 psalmus David exultate iusti in Domino rectos decet laudatio
32:2 confitemini Domino in cithara in psalterio decem cordarum psallite illi
32:3 cantate ei canticum novum bene psallite in vociferatione
32:4 quia rectum est verbum Domini et omnia opera eius in fide
32:5 diligit misericordiam et iudicium misericordia Domini plena est terra
32:6 verbo Domini caeli firmati sunt et spiritu oris eius omnis virtus eorum
32:7 congregans sicut in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos
32:8 timeat Dominum omnis terra ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem
32:9 quoniam ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt
32:10 Dominus dissipat consilia gentium reprobat autem cogitationes populorum %et reprobat consilia principum;
32:11 consilium autem Domini in aeternum manet cogitationes cordis eius in generatione et generationem
32:12 beata gens cuius est Dominus Deus eius populus quem elegit in hereditatem sibi
32:13 de caelo respexit Dominus vidit omnes filios hominum
32:14 de praeparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram
32:15 qui finxit singillatim corda eorum qui intellegit omnia opera illorum
32:16 non salvatur rex per multam virtutem et gigans non salvabitur in multitudine virtutis suae
32:17 fallax equus ad salutem in abundantia autem virtutis suae non salvabitur
32:18 ecce oculi Domini super metuentes eum qui sperant super misericordia eius
32:19 ut eruat a morte animas eorum et alat eos in fame
32:20 anima nostra sustinet Dominum quoniam adiutor et protector noster est
32:21 quia in eo laetabitur cor nostrum et in nomine sancto eius speravimus
32:22 fiat misericordia tua Domine super nos quemadmodum speravimus in te
Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase