87:1 canticum psalmi filiis Core in finem pro Maeleth ad respondendum intellectus Eman Ezraitae
87:2 Domine Deus salutis meae die clamavi et nocte coram te
87:3 intret in conspectu tuo oratio mea inclina aurem tuam ad precem meam
87:4 quia repleta est malis anima mea et vita mea in inferno adpropinquavit
87:5 aestimatus sum cum descendentibus in lacum factus sum sicut homo sine adiutorio
87:6 inter mortuos liber sicut vulnerati dormientes in sepulchris quorum non es memor amplius et ipsi de manu tua repulsi sunt
87:7 posuerunt me in lacu inferiori in tenebrosis et in umbra mortis
87:8 super me confirmatus est furor tuus et omnes fluctus tuos induxisti super me diapsalma
87:9 longe fecisti notos meos a me posuerunt me abominationem sibi traditus sum et non egrediebar
87:10 oculi mei languerunt prae inopia clamavi ad te Domine tota die expandi ad te manus meas
87:11 numquid mortuis facies mirabilia aut medici suscitabunt et confitebuntur tibi diapsalma
87:12 numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam et veritatem tuam in perditione
87:13 numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra oblivionis
87:14 et ego ad te Domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te
87:15 ut quid Domine repellis orationem meam avertis faciem tuam a me
87:16 pauper sum ego et in laboribus a iuventute mea exaltatus autem humiliatus sum et conturbatus
87:17 in me transierunt irae tuae et terrores tui conturbaverunt me
87:18 circuierunt me sicut aqua tota die circumdederunt me simul
87:19 elongasti a me amicum et proximum et notos meos a miseria
Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase