37:1 psalmus David in rememorationem de sabbato
37:2 Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me
37:3 quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi et confirmasti super me manum tuam
37:4 non est sanitas carni meae a facie irae tuae non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum
37:5 quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum sicut onus grave gravatae sunt super me
37:6 putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae
37:7 miser factus sum et curvatus sum usque ad finem tota die contristatus ingrediebar
37:8 quoniam lumbi mei impleti sunt inlusionibus et non est sanitas in carne mea
37:9 adflictus sum et humiliatus sum nimis rugiebam a gemitu cordis mei
37:10 Domine ante te omne desiderium meum et gemitus meus a te non est absconditus
37:11 cor meum conturbatum est dereliquit me virtus mea et lumen oculorum meorum et ipsum non est mecum
37:12 amici mei et proximi mei adversus me adpropinquaverunt et steterunt et qui iuxta me erant de longe steterunt
37:13 et vim faciebant qui quaerebant animam meam et qui inquirebant mala mihi locuti sunt vanitates et dolos tota die meditabantur
37:14 ego autem tamquam surdus non audiebam et sicut mutus non aperiens os suum
37:15 et factus sum sicut homo non audiens et non habens in ore suo redargutiones
37:16 quoniam in te Domine speravi tu exaudies Domine Deus meus
37:17 quia dixi nequando supergaudeant mihi inimici mei et dum commoventur pedes mei super me magna locuti sunt
37:18 quoniam ego in flagella paratus et dolor meus in conspectu meo semper
37:19 quoniam iniquitatem meam adnuntiabo %et; cogitabo pro peccato meo
37:20 inimici autem mei vivent et firmati sunt super me et multiplicati sunt qui oderunt me inique
37:21 qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi quoniam sequebar bonitatem
37:22 non derelinquas me Domine Deus meus ne discesseris a me
37:23 intende in adiutorium meum Domine salutis meae
Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase