88:1 intellectus Aethan Ezraitae
88:2 misericordias Domini in aeternum cantabo in generationem et generationem adnuntiabo veritatem tuam in ore meo
88:3 quoniam dixisti in aeternum misericordia aedificabitur in caelis praeparabitur veritas tua *in eis;
88:4 disposui testamentum electis meis iuravi David servo meo
88:5 usque in aeternum praeparabo semen tuum et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam diapsalma
88:6 confitebuntur caeli mirabilia tua Domine etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum
88:7 quoniam quis in nubibus aequabitur Domino similis erit Domino in filiis Dei
88:8 Deus qui glorificatur in consilio sanctorum magnus et horrendus super omnes qui in circuitu eius sunt
88:9 Domine Deus virtutum quis similis tibi potens es Domine et veritas tua in circuitu tuo
88:10 tu dominaris potestatis maris motum autem fluctuum eius tu mitigas
88:11 tu humiliasti sicut vulneratum superbum in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos
88:12 tui sunt caeli et tua est terra orbem terrae et plenitudinem eius tu fundasti
88:13 aquilonem et mare tu creasti Thabor et Hermon in nomine tuo exultabunt
88:14 tuum brachium cum potentia firmetur manus tua et exaltetur dextera tua
88:15 iustitia et iudicium praeparatio sedis tuae misericordia et veritas praecedent faciem tuam
88:16 beatus populus qui scit iubilationem Domine in lumine vultus tui ambulabunt
88:17 et in nomine tuo exultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur
88:18 quoniam gloria virtutis eorum tu es et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum
88:19 quia Domini est adsumptio *nostra; et Sancti Israhel regis nostri
88:20 tunc locutus es in visione sanctis tuis et dixisti posui adiutorium in potentem exaltavi electum de plebe mea
88:21 inveni David servum meum in oleo sancto meo linui eum
88:22 manus enim mea auxiliabitur ei et brachium meum confirmabit eum
88:23 nihil proficiet inimicus in eo et filius iniquitatis non adponet nocere eum
88:24 et concidam a facie ipsius inimicos eius et odientes eum in fugam convertam
88:25 et veritas mea et misericordia mea cum ipso et in nomine meo exaltabitur cornu eius
88:26 et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius
88:27 ipse invocabit me pater meus es tu Deus meus et susceptor salutis meae
88:28 et ego primogenitum ponam illum excelsum prae regibus terrae
88:29 in aeternum servabo illi misericordiam meam et testamentum meum fidele ipsi
88:30 et ponam in saeculum saeculi semen eius et thronum eius sicut dies caeli
88:31 si dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint
88:32 si iustitias meas profanaverint et mandata mea non custodierint
88:33 visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum
88:34 misericordiam autem meam non dispergam ab eo neque nocebo in veritate mea
88:35 neque profanabo testamentum meum et quae procedunt de labiis meis non faciam irrita
88:36 semel iuravi in sancto meo si David mentiar
88:37 semen eius in aeternum manebit
88:38 et thronus eius sicut sol in conspectu meo et sicut luna perfecta in aeternum et testis in caelo fidelis diapsalma
88:39 tu vero reppulisti et despexisti distulisti christum tuum
88:40 evertisti testamentum servi tui profanasti in terram sanctuarium eius
88:41 destruxisti omnes sepes eius posuisti firmamenta eius formidinem
88:42 diripuerunt eum omnes transeuntes viam factus est obprobrium vicinis suis
88:43 exaltasti dexteram deprimentium eum laetificasti omnes inimicos eius
88:44 avertisti adiutorium gladii eius et non es auxiliatus ei in bello
88:45 destruxisti eum a mundatione sedem eius in terram conlisisti
88:46 minorasti dies temporis eius perfudisti eum confusione diapsalma
88:47 usquequo Domine avertis in finem exardescet sicut ignis ira tua
88:48 memorare quae mea substantia numquid enim vane constituisti omnes filios hominum
88:49 quis est homo qui vivet et non videbit mortem eruet animam suam de manu inferi diapsalma
88:50 ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine sicut iurasti David in veritate tua
88:51 memor esto Domine obprobrii servorum tuorum quod continui in sinu meo multarum gentium
88:52 quod exprobraverunt inimici tui Domine quod exprobraverunt commutationem christi tui
88:53 benedictus Dominus in aeternum fiat fiat
Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase