63:1 in finem psalmus David
63:2 exaudi Deus orationem meam cum deprecor a timore inimici eripe animam meam
63:3 protexisti me a conventu malignantium a multitudine operantium iniquitatem
63:4 quia exacuerunt ut gladium linguas suas intenderunt arcum rem amaram
63:5 ut sagittent in occultis inmaculatum
63:6 subito sagittabunt eum et non timebunt firmaverunt sibi sermonem nequam narraverunt ut absconderent laqueos dixerunt quis videbit eos
63:7 scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio accedet homo et cor altum
63:8 et exaltabitur Deus sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum
63:9 et infirmatae sunt contra eos linguae eorum conturbati sunt omnes qui videbant eos
63:10 et timuit omnis homo et adnuntiaverunt opera Dei et facta eius intellexerunt
63:11 laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo et laudabuntur omnes recti corde
Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase