67:1 in finem David psalmus cantici
67:2 exsurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a facie eius
67:3 sicut deficit fumus deficiant sicut fluit cera a facie ignis sic pereant peccatores a facie Dei
67:4 et iusti epulentur exultent in conspectu Dei delectentur in laetitia
67:5 cantate Deo psalmum dicite nomini eius iter facite ei qui ascendit super occasum Dominus nomen illi et exultate in conspectu eius turbabuntur a facie eius
67:6 patris orfanorum et iudicis viduarum Deus in loco sancto suo
67:7 Deus inhabitare facit unius moris in domo qui educit vinctos in fortitudine similiter eos qui exasperant qui habitant in sepulchris
67:8 Deus cum egredereris in conspectu populi tui cum pertransieris in deserto diapsalma
67:9 terra mota est etenim caeli distillaverunt a facie Dei Sinai a facie Dei Israhel
67:10 pluviam voluntariam segregabis Deus hereditati tuae et infirmata est tu vero perfecisti eam
67:11 animalia tua habitant in ea parasti in dulcedine tua pauperi Deus
67:12 Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa
67:13 rex virtutum dilecti *dilecti; et speciei domus dividere spolia
67:14 si dormiatis inter medios cleros pinnae columbae deargentatae et posteriora dorsi eius in pallore auri
67:15 dum discernit Caelestis reges super eam nive dealbabuntur in Selmon
67:16 mons Dei mons pinguis mons coagulatus mons pinguis
67:17 ut quid suspicamini montes coagulatos mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo etenim Dominus habitabit in finem
67:18 currus Dei decem milibus multiplex milia laetantium Dominus in eis in Sina in sancto
67:19 ascendisti in altum cepisti captivitatem accepisti dona in hominibus etenim non credentes inhabitare Dominum Deus
67:20 benedictus Dominus die cotidie prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum diapsalma
67:21 Deus noster Deus salvos faciendi et Domini Domini exitus mortis
67:22 verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum verticem capilli perambulantium in delictis suis
67:23 dixit Dominus ex Basan convertam convertam in profundis maris
67:24 ut intinguatur pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso
67:25 viderunt ingressus tui Deus ingressus Dei mei regis mei qui est in sancto
67:26 praevenerunt principes coniuncti psallentibus in medio iuvencularum tympanistriarum
67:27 in ecclesiis benedicite Deum Dominum de fontibus Israhel
67:28 ibi Beniamin adulescentulus in mentis excessu principes Iuda duces eorum principes Zabulon principes Nepthali
67:29 manda Deus virtutem tuam confirma Deus hoc quod operatus es nobis
67:30 a templo tuo in Hierusalem tibi adferent reges munera
67:31 increpa feras harundinis congregatio taurorum in vaccis populorum ut excludant eos qui probati sunt argento dissipa gentes quae bella volunt
67:32 venient legati ex Aegypto Aethiopia praeveniet manus eius Deo
67:33 regna terrae cantate Deo psallite Domino diapsalma %psallite Deo;
67:34 qui ascendit super caelum caeli ad orientem ecce dabit voci suae vocem virtutis
67:35 date gloriam Deo super Israhel magnificentia eius et virtus eius in nubibus
67:36 mirabilis Deus in sanctis suis Deus Israhel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae benedictus Deus
Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase