90:1 laus cantici David qui habitat in adiutorio Altissimi in protectione Dei caeli commorabitur
90:2 dicet Domino susceptor meus es tu et refugium meum Deus meus sperabo in eum
90:3 quoniam ipse liberabit me de laqueo venantium et a verbo aspero
90:4 in scapulis suis obumbrabit te et sub pinnis eius sperabis
90:5 scuto circumdabit te veritas eius non timebis a timore nocturno
90:6 a sagitta volante in die a negotio perambulante in tenebris ab incursu et daemonio meridiano
90:7 cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit
90:8 verumtamen oculis tuis considerabis et retributionem peccatorum videbis
90:9 quoniam tu Domine spes mea Altissimum posuisti refugium tuum
90:10 non accedent ad te mala et flagellum non adpropinquabit tabernaculo tuo
90:11 quoniam angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis
90:12 in manibus portabunt te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum
90:13 super aspidem et basiliscum ambulabis %et; conculcabis leonem et draconem
90:14 quoniam in me speravit et liberabo eum protegam eum quia cognovit nomen meum
90:15 clamabit ad me et exaudiam eum cum ipso sum in tribulatione eripiam eum et clarificabo eum
90:16 longitudine dierum replebo eum et ostendam illi salutare meum
Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase