101:1 oratio pauperis cum anxius fuerit et coram Domino effuderit precem suam
101:2 Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat
101:3 non avertas faciem tuam a me in quacumque die tribulor inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero te velociter exaudi me
101:4 quia defecerunt sicut fumus dies mei et ossa mea sicut gremium aruerunt
101:5 percussum est ut faenum et aruit cor meum quia oblitus sum comedere panem meum
101:6 a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae
101:7 similis factus sum pelicano solitudinis factus sum sicut nycticorax in domicilio
101:8 vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto
101:9 tota die exprobrabant mihi inimici mei et qui laudabant me adversus me iurabant
101:10 quia cinerem tamquam panem manducavi et poculum meum cum fletu miscebam
101:11 a facie irae et indignationis tuae quia elevans adlisisti me
101:12 dies mei sicut umbra declinaverunt et ego sicut faenum arui
101:13 tu autem Domine in aeternum permanes et memoriale tuum in generationem et generationem
101:14 tu exsurgens misereberis Sion quia tempus miserendi eius quia venit tempus
101:15 quoniam placuerunt servis tuis lapides eius et terrae eius miserebuntur
101:16 et timebunt gentes nomen Domini et omnes reges terrae gloriam tuam
101:17 quia aedificabit Dominus Sion et videbitur in gloria sua
101:18 respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum
101:19 scribantur haec in generationem alteram et populus qui creabitur laudabit Dominum
101:20 quia prospexit de excelso sancto suo Dominus de caelo in terram aspexit
101:21 ut audiret gemitum conpeditorum ut solvat filios interemptorum
101:22 ut adnuntiet in Sion nomen Domini et laudem suam in Hierusalem
101:23 in conveniendo populos in unum et reges ut serviant Domino
101:24 respondit ei in via virtutis suae paucitatem dierum meorum nuntia mihi
101:25 ne revoces me in dimidio dierum meorum in generationem et generationem anni tui
101:26 initio tu Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli
101:27 ipsi peribunt tu autem permanes et omnes sicut vestimentum veterescent et sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur
101:28 tu autem idem ipse es et anni tui non deficient
101:29 filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum in saeculum dirigetur
Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase