37:1 super hoc expavit cor meum et emotum est de loco suo
37:2 audite auditionem in terrore vocis eius et sonum de ore illius procedentem
37:3 subter omnes caelos ipse considerat et lumen illius super terminos terrae
37:4 post eum rugiet sonitus tonabit voce magnitudinis suae et non investigabitur cum audita fuerit vox eius
37:5 tonabit Deus in voce sua mirabiliter qui facit magna et inscrutabilia
37:6 qui praecipit nivi ut descendat in terram et hiemis pluviis et imbri fortitudinis suae
37:7 qui in manu omnium hominum signat ut noverint singuli opera sua
37:8 ingredietur bestia latibulum et in antro suo morabitur
37:9 ab interioribus egreditur tempestas et ab Arcturo frigus
37:10 flante Deo concrescit gelu et rursum latissimae funduntur aquae
37:11 frumentum desiderat nubes et nubes spargunt lumen suum
37:12 quae lustrant per circuitum quocumque eas voluntas gubernantis duxerit ad omne quod praeceperit illis super faciem orbis terrarum
37:13 sive in una tribu sive in terra sua sive in quocumque loco misericordiae suae eas iusserit inveniri
37:14 ausculta haec Iob sta et considera miracula Dei
37:15 numquid scis quando praeceperit Deus pluviis ut ostenderent lucem nubium eius
37:16 numquid nosti semitas nubium magnas et perfectas scientias
37:17 nonne vestimenta tua calida sunt cum perflata fuerit terra austro
37:18 tu forsitan cum eo fabricatus es caelos qui solidissimi quasi aere fusi sunt
37:19 ostende nobis quid dicamus illi nos quippe involvimur tenebris
37:20 quis narrabit ei quae loquor etiam si locutus fuerit homo devorabitur
37:21 at nunc non vident lucem subito aer cogitur in nubes et ventus transiens fugabit eas
37:22 ab aquilone aurum venit et ad Deum formidolosa laudatio
37:23 digne eum invenire non possumus magnus fortitudine et iudicio et iustitia et enarrari non potest
37:24 ideo timebunt eum viri et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes
Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase