4:1 respondens autem Eliphaz Themanites dixit
4:2 si coeperimus loqui tibi forsitan moleste accipias sed conceptum sermonem tenere quis possit
4:3 ecce docuisti multos et manus lassas roborasti
4:4 vacillantes confirmaverunt sermones tui et genua trementia confortasti
4:5 nunc autem venit super te plaga et defecisti tetigit te et conturbatus es
4:6 timor tuus fortitudo tua patientia tua et perfectio viarum tuarum
4:7 recordare obsecro te quis umquam innocens perierit aut quando recti deleti sint
4:8 quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem et seminant dolores et metunt eos
4:9 flante Deo perisse et spiritu irae eius esse consumptos
4:10 rugitus leonis et vox leaenae et dentes catulorum leonum contriti sunt
4:11 tigris periit eo quod non haberet praedam et catuli leonis dissipati sunt
4:12 porro ad me dictum est verbum absconditum et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri eius
4:13 in horrore visionis nocturnae quando solet sopor occupare homines
4:14 pavor tenuit me et tremor et omnia ossa mea perterrita sunt
4:15 et cum spiritus me praesente transiret inhorruerunt pili carnis meae
4:16 stetit quidam cuius non agnoscebam vultum imago coram oculis meis et vocem quasi aurae lenis audivi
4:17 numquid homo Dei conparatione iustificabitur aut factore suo purior erit vir
4:18 ecce qui serviunt ei non sunt stabiles et in angelis suis repperit pravitatem
4:19 quanto magis hii qui habitant domos luteas qui terrenum habent fundamentum consumentur velut a tinea
4:20 de mane usque ad vesperum succidentur et quia nullus intellegit in aeternum peribunt
4:21 qui autem reliqui fuerint auferentur ex eis morientur et non in sapientia
Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase