34:1 pronuntians itaque Heliu etiam haec locutus est
34:2 audite sapientes verba mea et eruditi auscultate me
34:3 auris enim verba probat et guttur escas gustu diiudicat
34:4 iudicium eligamus nobis et inter nos videamus quid sit melius
34:5 quia dixit Iob iustus sum et Deus subvertit iudicium meum
34:6 in iudicando enim me mendacium est violenta sagitta mea absque ullo peccato
34:7 quis est vir ut est Iob qui bibit subsannationem quasi aquam
34:8 qui graditur cum operantibus iniquitatem et ambulat cum viris impiis
34:9 dixit enim non placebit vir Deo etiam si cucurrerit cum eo
34:10 ideo viri cordati audite me absit a Deo impietas et ab Omnipotente iniquitas
34:11 opus enim hominis reddet ei et iuxta vias singulorum restituet
34:12 vere enim Deus non condemnabit frustra nec Omnipotens subvertet iudicium
34:13 quem constituit alium super terram aut quem posuit super orbem quem fabricatus est
34:14 si direxerit ad eum cor suum spiritum illius et flatum ad se trahet
34:15 deficiet omnis caro simul et homo in cinerem revertetur
34:16 si habes ergo intellectum audi quod dicitur et ausculta vocem eloquii mei
34:17 numquid qui non amat iudicium sanare potest et quomodo tu eum qui iustus est in tantum condemnas
34:18 qui dicit regi apostata qui vocat duces impios
34:19 qui non accipit personas principum nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem opus enim manuum eius sunt universi
34:20 subito morientur et in media nocte turbabuntur populi et pertransibunt et auferent violentum absque manu
34:21 oculi enim eius super vias hominum et omnes gressus eorum considerat
34:22 non sunt tenebrae et non est umbra mortis ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem
34:23 neque enim ultra in hominis potestate est ut veniat ad Deum in iudicium
34:24 conteret multos innumerabiles et stare faciet alios pro eis
34:25 novit enim opera eorum et idcirco inducet noctem et conterentur
34:26 quasi impios percussit eos in loco videntium
34:27 qui quasi de industria recesserunt ab eo et omnes vias eius intellegere noluerunt
34:28 ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni et audiret vocem pauperum
34:29 ipso enim concedente pacem quis est qui condemnet ex quo absconderit vultum quis est qui contempletur eum et super gentem et super omnes homines
34:30 qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi
34:31 quia ergo ego locutus sum ad Deum te quoque non prohibeo
34:32 si erravi tu doce me si iniquitatem locutus sum ultra non addam
34:33 numquid a te Deus expetit eam quia displicuit tibi tu enim coepisti loqui et non ego quod si quid nosti melius loquere
34:34 viri intellegentes loquantur mihi et vir sapiens audiat me
34:35 Iob autem stulte locutus est et verba illius non sonant disciplinam
34:36 pater mi probetur Iob usque ad finem ne desinas in hominibus iniquitatis
34:37 quia addit super peccata sua blasphemiam inter nos interim constringatur et tunc ad iudicium provocet sermonibus suis Deum
Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase