Index: Latin Vulgate

 

Job 13

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13] [14] [15] [16] [17] [18] [19] [20] [21] [22] [23] [24] [25] [26] [27] [28] [29] [30] [31] [32] [33] [34] [35] [36] [37] [38] [39] [40] [41] [42]

13:1 ecce omnia et vidit oculus meus et audivit auris mea et intellexi singula

13:2 secundum scientiam vestram et ego novi nec inferior vestri sum

13:3 sed tamen ad Omnipotentem loquar et disputare cum Deo cupio

13:4 prius vos ostendens fabricatores mendacii et cultores perversorum dogmatum

13:5 atque utinam taceretis ut putaremini esse sapientes

13:6 audite ergo correptiones meas et iudicium labiorum meorum adtendite

13:7 numquid Deus indiget vestro mendacio ut pro illo loquamini dolos

13:8 numquid faciem eius accipitis et pro Deo iudicare nitimini

13:9 aut placebit ei quem celare nihil potest aut decipietur ut homo vestris fraudulentiis

13:10 ipse vos arguet quoniam in abscondito faciem eius accipitis

13:11 statim ut se commoverit turbabit vos et terror eius inruet super vos

13:12 memoria vestra conparabitur cineri et redigentur in lutum cervices vestrae

13:13 tacete paulisper ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit

13:14 quare lacero carnes meas dentibus meis et animam meam porto in manibus meis

13:15 etiam si occiderit me in ipso sperabo verumtamen vias meas in conspectu eius arguam

13:16 et ipse erit salvator meus non enim veniet in conspectu eius omnis hypocrita

13:17 audite sermonem meum et enigmata percipite auribus vestris

13:18 si fuero iudicatus scio quod iustus inveniar

13:19 quis est qui iudicetur mecum veniat quare tacens consumor

13:20 duo tantum ne facias mihi et tunc a facie tua non abscondar

13:21 manum tuam longe fac a me et formido tua non me terreat

13:22 et voca me et respondebo tibi aut certe loquar et tu responde mihi

13:23 quantas habeo iniquitates et peccata scelera mea et delicta ostende mihi

13:24 cur faciem tuam abscondis et arbitraris me inimicum tuum

13:25 contra folium quod vento rapitur ostendis potentiam tuam et stipulam siccam persequeris

13:26 scribis enim contra me amaritudines et consumere me vis peccatis adulescentiae meae

13:27 posuisti in nervo pedem meum et observasti omnes semitas meas et vestigia pedum meorum considerasti

13:28 qui quasi putredo consumendus sum et quasi vestimentum quod comeditur a tinea

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase