32:1 omiserunt autem tres viri isti respondere Iob eo quod iustus sibi videretur
32:2 et iratus indignatusque Heliu filius Barachel Buzites de cognatione Ram iratus est autem adversus Iob eo quod iustum se esse diceret coram Deo
32:3 porro adversum amicos eius indignatus est eo quod non invenissent responsionem rationabilem sed tantummodo condemnassent Iob
32:4 igitur Heliu expectavit Iob loquentem eo quod seniores se essent qui loquebantur
32:5 cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent iratus est vehementer
32:6 respondensque Heliu filius Barachel Buzites dixit iunior sum tempore vos autem antiquiores idcirco dimisso capite veritus sum indicare vobis meam sententiam
32:7 sperabam enim quod aetas prolixior loqueretur et annorum multitudo doceret sapientiam
32:8 sed ut video spiritus est in hominibus et inspiratio Omnipotentis dat intellegentiam
32:9 non sunt longevi sapientes nec senes intellegunt iudicium
32:10 ideo dicam audite me ostendam vobis etiam ego meam scientiam
32:11 expectavi enim sermones vestros audivi prudentiam vestram donec disceptaremini sermonibus
32:12 et donec putabam vos aliquid dicere considerabam sed ut video non est qui arguere possit Iob et respondere ex vobis sermonibus eius
32:13 ne forte dicatis invenimus sapientiam Deus proiecit eum non homo
32:14 nihil locutus est mihi et ego non secundum vestros sermones respondebo illi
32:15 extimuerunt non responderunt ultra abstuleruntque a se eloquia
32:16 quoniam igitur expectavi et non sunt locuti steterunt nec responderunt ultra
32:17 respondebo et ego partem meam et ostendam scientiam meam
32:18 plenus sum enim sermonibus et coartat me spiritus uteri mei
32:19 en venter meus quasi mustum absque spiraculo quod lagunculas novas disrumpit
32:20 loquar et respirabo paululum aperiam labia mea et respondebo
32:21 non accipiam personam viri et Deum homini non aequabo
32:22 nescio enim quamdiu subsistam et si post modicum tollat me factor meus
Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase