8:1 respondens autem Baldad Suites dixit
8:2 usquequo loqueris talia et spiritus multiplex sermones oris tui
8:3 numquid Deus subplantat iudicium et Omnipotens subvertit quod iustum est
8:4 etiam si filii tui peccaverunt ei et dimisit eos in manu iniquitatis suae
8:5 tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum et Omnipotentem fueris deprecatus
8:6 si mundus et rectus incesseris statim evigilabit ad te et pacatum reddet habitaculum iustitiae tuae
8:7 in tantum ut priora tua fuerint parva et novissima tua multiplicentur nimis
8:8 interroga enim generationem pristinam et diligenter investiga patrum memoriam
8:9 hesterni quippe sumus et ignoramus quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram
8:10 et ipsi docebunt te loquentur tibi et de corde suo proferent eloquia
8:11 numquid vivere potest scirpus absque humore aut crescet carectum sine aqua
8:12 cum adhuc sit in flore nec carpatur manu ante omnes herbas arescit
8:13 sic viae omnium qui obliviscuntur Deum et spes hypocritae peribit
8:14 non ei placebit vecordia sua et sicut tela aranearum fiducia eius
8:15 innitetur super domum suam et non stabit fulciet eam et non consurget
8:16 humectus videtur antequam veniat sol et in horto suo germen eius egreditur
8:17 super acervum petrarum radices eius densabuntur et inter lapides commorabitur
8:18 si absorbuerit eum de loco suo negabit eum et dicet non novi te
8:19 haec est enim laetitia viae eius ut rursum de terra alii germinentur
8:20 Deus non proiciet simplicem nec porriget manum malignis
8:21 donec impleatur risu os tuum et labia tua iubilo
8:22 qui oderunt te induentur confusione et tabernaculum impiorum non subsistet
Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase