31:1 pepigi foedus cum oculis meis ut ne cogitarem quidem de virgine
31:2 quam enim partem haberet Deus in me desuper et hereditatem Omnipotens de excelsis
31:3 numquid non perditio est iniquo et alienatio operantibus iniustitiam
31:4 nonne ipse considerat vias meas et cunctos gressus meos dinumerat
31:5 si ambulavi in vanitate et festinavit in dolo pes meus
31:6 adpendat me in statera iusta et sciat Deus simplicitatem meam
31:7 si declinavit gressus meus de via et si secutum est oculos meos cor meum et in manibus meis adhesit macula
31:8 seram et alius comedat et progenies mea eradicetur
31:9 si deceptum est cor meum super mulierem et si ad ostium amici mei insidiatus sum
31:10 scortum sit alteri uxor mea et super illam incurventur alii
31:11 hoc enim nefas est et iniquitas maxima
31:12 ignis est usque ad perditionem devorans et omnia eradicans genimina
31:13 si contempsi subire iudicium cum servo meo et ancillae meae cum disceptarent adversum me
31:14 quid enim faciam cum surrexerit ad iudicandum Deus et cum quaesierit quid respondebo illi
31:15 numquid non in utero fecit me qui et illum operatus est et formavit in vulva unus
31:16 si negavi quod volebant pauperibus et oculos viduae expectare feci
31:17 si comedi buccellam meam solus et non comedit pupillus ex ea
31:18 quia ab infantia mea crevit mecum miseratio et de utero matris meae egressa est mecum
31:19 si despexi pereuntem eo quod non habuerit indumentum et absque operimento pauperem
31:20 si non benedixerunt mihi latera eius et de velleribus ovium mearum calefactus est
31:21 si levavi super pupillum manum meam etiam cum viderem me in porta superiorem
31:22 umerus meus a iunctura sua cadat et brachium meum cum suis ossibus confringatur
31:23 semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum et pondus eius ferre non potui
31:24 si putavi aurum robur meum et obrizae dixi fiducia mea
31:25 si laetatus sum super multis divitiis meis et quia plurima repperit manus mea
31:26 si vidi solem cum fulgeret et lunam incedentem clare
31:27 et lactatum est in abscondito cor meum et osculatus sum manum meam ore meo
31:28 quae est iniquitas maxima et negatio contra Deum altissimum
31:29 si gavisus sum ad ruinam eius qui me oderat et exultavi quod invenisset eum malum
31:30 non enim dedi ad peccandum guttur meum ut expeterem maledicens animam eius
31:31 si non dixerunt viri tabernaculi mei quis det de carnibus eius ut saturemur
31:32 foris non mansit peregrinus ostium meum viatori patuit
31:33 si abscondi quasi homo peccatum meum et celavi in sinu meo iniquitatem meam
31:34 si expavi ad multitudinem nimiam et despectio propinquorum terruit me et non magis tacui nec egressus sum ostium
31:35 quis mihi tribuat auditorem ut desiderium meum Omnipotens audiat et librum scribat ipse qui iudicat
31:36 ut in umero meo portem illum et circumdem illum quasi coronam mihi
31:37 per singulos gradus meos pronuntiabo illum et quasi principi offeram eum
31:38 si adversum me terra mea clamat et cum ipsa sulci eius deflent
31:39 si fructus eius comedi absque pecunia et animam agricolarum eius adflixi
31:40 pro frumento oriatur mihi tribulus et pro hordeo spina finita sunt verba Iob
Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase