19:1 respondens autem Iob dixit
19:2 usquequo adfligitis animam meam et adteritis me sermonibus
19:3 en decies confunditis me et non erubescitis opprimentes me
19:4 nempe et si ignoravi mecum erit ignorantia mea
19:5 at vos contra me erigimini et arguitis me obprobriis meis
19:6 saltim nunc intellegite quia Deus non aequo iudicio adflixerit me et flagellis suis me cinxerit
19:7 ecce clamabo vim patiens et nemo audiet vociferabor et non est qui iudicet
19:8 semitam meam circumsepsit et transire non possum et in calle meo tenebras posuit
19:9 spoliavit me gloria mea et abstulit coronam de capite meo
19:10 destruxit me undique et pereo et quasi evulsae arbori abstulit spem meam
19:11 iratus est contra me furor eius et sic me habuit quasi hostem suum
19:12 simul venerunt latrones eius et fecerunt sibi viam per me et obsederunt in gyro tabernaculum meum
19:13 fratres meos longe fecit a me et noti mei quasi alieni recesserunt a me
19:14 dereliquerunt me propinqui mei et qui me noverant obliti sunt mei
19:15 inquilini domus meae et ancillae meae sicut alienum habuerunt me et quasi peregrinus fui in oculis eorum
19:16 servum meum vocavi et non respondit ore proprio deprecabar illum
19:17 halitum meum exhorruit uxor mea et orabam filios uteri mei
19:18 stulti quoque despiciebant me et cum ab eis recessissem detrahebant mihi
19:19 abominati sunt me quondam consiliarii mei et quem maxime diligebam aversatus est me
19:20 pelli meae consumptis carnibus adhesit os meum et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos
19:21 miseremini mei miseremini mei saltim vos amici mei quia manus Domini tetigit me
19:22 quare persequimini me sicut Deus et carnibus meis saturamini
19:23 quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei quis mihi det ut exarentur in libro
19:24 stilo ferreo et plumbi lammina vel certe sculpantur in silice
19:25 scio enim quod redemptor meus vivat et in novissimo de terra surrecturus sim
19:26 et rursum circumdabor pelle mea et in carne mea videbo Deum
19:27 quem visurus sum ego ipse et oculi mei conspecturi sunt et non alius reposita est haec spes mea in sinu meo
19:28 quare ergo nunc dicitis persequamur eum et radicem verbi inveniamus contra eum
19:29 fugite ergo a facie gladii quoniam ultor iniquitatum gladius est et scitote esse iudicium
Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase