20:1 respondens autem Sophar Naamathites dixit
20:2 idcirco cogitationes meae variae succedunt sibi et mens in diversa rapitur
20:3 doctrinam qua me arguis audiam et spiritus intellegentiae meae respondebit mihi
20:4 hoc scio a principio ex quo positus est homo super terram
20:5 quod laus impiorum brevis sit et gaudium hypocritae ad instar puncti
20:6 si ascenderit usque ad caelum superbia eius et caput eius nubes tetigerit
20:7 quasi sterquilinium in fine perdetur et qui eum viderant dicent ubi est
20:8 velut somnium avolans non invenietur transiet sicut visio nocturna
20:9 oculus qui eum viderat non videbit neque ultra intuebitur eum locus suus
20:10 filii eius adterentur egestate et manus illius reddent ei dolorem suum
20:11 ossa eius implebuntur vitiis adulescentiae eius et cum eo in pulverem dormient
20:12 cum enim dulce fuerit in ore eius malum abscondet illud sub lingua sua
20:13 parcet illi et non derelinquet illud et celabit in gutture suo
20:14 panis eius in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus
20:15 divitias quas devoravit evomet et de ventre illius extrahet eas Deus
20:16 caput aspidum suget occidet eum lingua viperae
20:17 non videat rivulos fluminis torrentes mellis et butyri
20:18 luet quae fecit omnia nec tamen consumetur iuxta multitudinem adinventionum suarum sic et sustinebit
20:19 quoniam confringens nudavit pauperes domum rapuit et non aedificavit eam
20:20 nec est satiatus venter eius et cum habuerit quae cupierat possidere non poterit
20:21 non remansit de cibo eius et propterea nihil permanebit de bonis eius
20:22 cum satiatus fuerit artabitur aestuabit et omnis dolor inruet in eum
20:23 utinam impleatur venter eius ut emittat in eum iram furoris sui et pluat super illum bellum suum
20:24 fugiet arma ferrea et inruet in arcum aereum
20:25 eductus et egrediens de vagina sua et fulgurans in amaritudine sua vadent et venient super eum horribiles
20:26 omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius devorabit eum ignis qui non succenditur adfligetur relictus in tabernaculo suo
20:27 revelabunt caeli iniquitatem eius et terra consurget adversus eum
20:28 apertum erit germen domus illius detrahetur in die furoris Dei
20:29 haec est pars hominis impii a Deo et hereditas verborum eius a Domino
Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase