Index: Latin Vulgate

 

Job 27

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13] [14] [15] [16] [17] [18] [19] [20] [21] [22] [23] [24] [25] [26] [27] [28] [29] [30] [31] [32] [33] [34] [35] [36] [37] [38] [39] [40] [41] [42]

27:1 addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixit

27:2 vivit Deus qui abstulit iudicium meum et Omnipotens qui ad amaritudinem adduxit animam meam

27:3 quia donec superest halitus in me et spiritus Dei in naribus meis

27:4 non loquentur labia mea iniquitatem nec lingua mea meditabitur mendacium

27:5 absit a me ut iustos vos esse iudicem donec deficiam non recedam ab innocentia mea

27:6 iustificationem meam quam coepi tenere non deseram nec enim reprehendit me cor meum in omni vita mea

27:7 sit ut impius inimicus meus et adversarius meus quasi iniquus

27:8 quae enim spes est hypocritae si avare rapiat et non liberet Deus animam eius

27:9 numquid clamorem eius Deus audiet cum venerit super illum angustia

27:10 aut poterit in Omnipotente delectari et invocare Deum in omni tempore

27:11 docebo vos per manum Dei quae Omnipotens habeat nec abscondam

27:12 ecce vos omnes nostis et quid sine causa vana loquimini

27:13 haec est pars hominis impii apud Deum et hereditas violentorum quam ab Omnipotente suscipient

27:14 si multiplicati fuerint filii eius in gladio erunt et nepotes eius non saturabuntur pane

27:15 qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu et viduae illius non plorabunt

27:16 si conportaverit quasi terram argentum et sicut lutum praeparaverit vestimenta

27:17 praeparabit quidem sed iustus vestietur illis et argentum innocens dividet

27:18 aedificavit sicut tinea domum suam et sicut custos fecit umbraculum

27:19 dives cum dormierit nihil secum auferet aperit oculos suos et nihil inveniet

27:20 adprehendit eum quasi aqua inopia nocte opprimet eum tempestas

27:21 tollet eum ventus urens et auferet et velut turbo rapiet eum de loco suo

27:22 et mittet super eum et non parcet de manu eius fugiens fugiet

27:23 stringet super eum manus suas et sibilabit super illum intuens locum eius

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase