24:1 ab Omnipotente non sunt abscondita tempora qui autem noverunt eum ignorant dies illius
24:2 alii terminos transtulerunt diripuerunt greges et paverunt eos
24:3 asinum pupillorum abigerunt et abstulerunt pro pignore bovem viduae
24:4 subverterunt pauperum viam et oppresserunt pariter mansuetos terrae
24:5 alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum vigilantesque ad praedam praeparant panem liberis
24:6 agrum non suum demetunt et vineam eius quem vi oppresserunt vindemiant
24:7 nudos dimittunt homines indumenta tollentes quibus non est operimentum in frigore
24:8 quos imbres montium rigant et non habentes velamen amplexantur lapides
24:9 vim fecerunt depraedantes pupillos et vulgum pauperem spoliaverunt
24:10 nudis et incedentibus absque vestitu et esurientibus tulerunt spicas
24:11 inter acervos eorum meridiati sunt qui calcatis torcularibus sitiunt
24:12 de civitatibus fecerunt viros gemere et anima vulneratorum clamavit et Deus inultum abire non patitur
24:13 ipsi fuerunt rebelles luminis nescierunt vias eius nec reversi sunt per semitas illius
24:14 mane primo consurgit homicida interficit egenum et pauperem per noctem vero erit quasi fur
24:15 oculus adulteri observat caliginem dicens non me videbit oculus et operiet vultum suum
24:16 perfodit in tenebris domos sicut in die condixerant sibi et ignoraverunt lucem
24:17 si subito apparuerit aurora arbitrantur umbram mortis et sic in tenebris quasi in luce ambulant
24:18 levis est super faciem aquae maledicta sit pars eius in terra nec ambulet per viam vinearum
24:19 ad nimium calorem transeat ab aquis nivium et usque ad inferos peccatum illius
24:20 obliviscatur eius misericordia dulcedo illius vermes non sit in recordatione sed conteratur quasi lignum infructuosum
24:21 pavit enim sterilem et quae non parit et viduae bene non fecit
24:22 detraxit fortes in fortitudine sua et cum steterit non credet vitae suae
24:23 dedit ei Deus locum paenitentiae et ille abutitur eo in superbiam oculi autem eius sunt in viis illius
24:24 elevati sunt ad modicum et non subsistent et humiliabuntur sicut omnia et auferentur et sicut summitates spicarum conterentur
24:25 quod si non est ita quis me potest arguere esse mentitum et ponere ante Deum verba mea
Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase