31:1 verba Lamuhel regis visio qua erudivit eum mater sua
31:2 quid dilecte mi quid dilecte uteri mei quid dilecte votorum meorum
31:3 ne dederis mulieribus substantiam tuam et vias tuas ad delendos reges
31:4 noli regibus o Lamuhel noli regibus dare vinum quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas
31:5 ne forte bibat et obliviscatur iudiciorum et mutet causam filiorum pauperis
31:6 date siceram maerentibus et vinum his qui amaro sunt animo
31:7 bibant ut obliviscantur egestatis suae et doloris non recordentur amplius
31:8 aperi os tuum muto et causis omnium filiorum qui pertranseunt
31:9 aperi os tuum decerne quod iustum est et iudica inopem et pauperem
31:10 aleph mulierem fortem quis inveniet procul et de ultimis finibus pretium eius
31:11 beth confidit in ea cor viri sui et spoliis non indigebit
31:12 gimel reddet ei bonum et non malum omnibus diebus vitae suae
31:13 deleth quaesivit lanam et linum et operata est consilio manuum suarum
31:14 he facta est quasi navis institoris de longe portat panem suum
31:15 vav et de nocte surrexit deditque praedam domesticis suis et cibaria ancillis suis
31:16 zai consideravit agrum et emit eum de fructu manuum suarum plantavit vineam
31:17 heth accinxit fortitudine lumbos suos et roboravit brachium suum
31:18 teth gustavit quia bona est negotiatio eius non extinguetur in nocte lucerna illius
31:19 ioth manum suam misit ad fortia et digiti eius adprehenderunt fusum
31:20 caph manum suam aperuit inopi et palmas suas extendit ad pauperem
31:21 lameth non timebit domui suae a frigoribus nivis omnes enim domestici eius vestiti duplicibus
31:22 mem stragulam vestem fecit sibi byssus et purpura indumentum eius
31:23 nun nobilis in portis vir eius quando sederit cum senatoribus terrae
31:24 samech sindonem fecit et vendidit et cingulum tradidit Chananeo
31:25 ain fortitudo et decor indumentum eius et ridebit in die novissimo
31:26 phe os suum aperuit sapientiae et lex clementiae in lingua eius
31:27 sade considerat semitas domus suae et panem otiosa non comedet
31:28 coph surrexerunt filii eius et beatissimam praedicaverunt vir eius et laudavit eam
31:29 res multae filiae congregaverunt divitias tu supergressa es universas
31:30 sin fallax gratia et vana est pulchritudo mulier timens Dominum ipsa laudabitur
Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase