Index: Latin Vulgate

 

Proverbs 17

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13] [14] [15] [16] [17] [18] [19] [20] [21] [22] [23] [24] [25] [26] [27] [28] [29] [30] [31]

17:1 melior est buccella sicca cum gaudio quam domus plena victimis cum iurgio

17:2 servus sapiens dominabitur filiis stultis et inter fratres hereditatem dividet

17:3 sicut igne probatur argentum et aurum camino ita corda probat Dominus

17:4 malus oboedit linguae iniquae et fallax obtemperat labiis mendacibus

17:5 qui despicit pauperem exprobrat factori eius et qui in ruina laetatur alterius non erit inpunitus

17:6 corona senum filii filiorum et gloria filiorum patres sui

17:7 non decent stultum verba conposita nec principem labium mentiens

17:8 gemma gratissima expectatio praestolantis quocumque se verterit prudenter intellegit

17:9 qui celat delictum quaerit amicitias qui altero sermone repetit separat foederatos

17:10 plus proficit correptio apud prudentem quam centum plagae apud stultum

17:11 semper iurgia quaerit malus angelus autem crudelis mittetur contra eum

17:12 expedit magis ursae occurrere raptis fetibus quam fatuo confidenti sibi in stultitia sua

17:13 qui reddit mala pro bonis non recedet malum de domo eius

17:14 qui dimittit aquam caput est iurgiorum et antequam patiatur contumeliam iudicium deserit

17:15 et qui iustificat impium et qui condemnat iustum abominabilis est uterque apud Dominum

17:16 quid prodest habere divitias stultum cum sapientiam emere non possit

17:17 omni tempore diligit qui amicus est et frater in angustiis conprobatur

17:18 homo stultus plaudet manibus cum spoponderit pro amico suo

17:19 qui meditatur discordiam diligit rixas et qui exaltat ostium quaerit ruinam

17:20 qui perversi cordis est non inveniet bonum et qui vertit linguam incidet in malum

17:21 natus est stultus in ignominiam suam sed nec pater in fatuo laetabitur

17:22 animus gaudens aetatem floridam facit spiritus tristis exsiccat ossa

17:23 munera de sinu impius accipit ut pervertat semitas iudicii

17:24 in facie prudentis lucet sapientia oculi stultorum in finibus terrae

17:25 ira patris filius stultus et dolor matris quae genuit eum

17:26 non est bonum damnum inferre iusto nec percutere principem qui recta iudicat

17:27 qui moderatur sermones suos doctus et prudens est et pretiosi spiritus vir eruditus

17:28 stultus quoque si tacuerit sapiens putabitur et si conpresserit labia sua intellegens

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase