25:1 haec quoque parabolae Salomonis quas transtulerunt viri Ezechiae regis Iuda
25:2 gloria Dei celare verbum et gloria regum investigare sermonem
25:3 caelum sursum et terra deorsum et cor regum inscrutabile
25:4 aufer robiginem de argento et egredietur vas purissimum
25:5 aufer impietatem de vultu regis et firmabitur iustitia thronus eius
25:6 ne gloriosus appareas coram rege et in loco magnorum ne steteris
25:7 melius est enim ut dicatur tibi ascende huc quam ut humilieris coram principe
25:8 quae viderunt oculi tui ne proferas in iurgio cito ne postea emendare non possis cum dehonestaveris amicum tuum
25:9 causam tuam tracta cum amico tuo et secretum extraneo non reveles
25:10 ne forte insultet tibi cum audierit et exprobrare non cesset
25:11 mala aurea in lectis argenteis qui loquitur verbum in tempore suo
25:12 inauris aurea et margaritum fulgens qui arguit sapientem et aurem oboedientem
25:13 sicut frigus nivis in die messis ita legatus fidelis ei qui misit eum animam illius requiescere facit
25:14 nubes et ventus et pluviae non sequentes vir gloriosus et promissa non conplens
25:15 patientia lenietur princeps et lingua mollis confringet duritiam
25:16 mel invenisti comede quod sufficit tibi ne forte saturatus evomas illud
25:17 subtrahe pedem tuum de domo proximi tui nequando satiatus oderit te
25:18 iaculum et gladius et sagitta acuta homo qui loquitur contra proximum suum testimonium falsum
25:19 dens putridus et pes lapsus qui sperat super infideli in die angustiae
25:20 et amittit pallium in die frigoris acetum in nitro et qui cantat carmina cordi pessimo
25:21 si esurierit inimicus tuus ciba illum et si sitierit da ei aquam bibere
25:22 prunam enim congregabis super caput eius et Dominus reddet tibi
25:23 ventus aquilo dissipat pluvias et facies tristis linguam detrahentem
25:24 melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi
25:25 aqua frigida animae sitienti et nuntius bonus de terra longinqua
25:26 fons turbatus pede et vena corrupta iustus cadens coram impio
25:27 sicut qui mel multum comedit non est ei bonum sic qui scrutator est maiestatis opprimitur gloria
25:28 sicut urbs patens et absque murorum ambitu ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum
Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase