5:1 fili mi adtende sapientiam meam et prudentiae meae inclina aurem tuam
5:2 ut custodias cogitationes et disciplinam labia tua conservent
5:3 favus enim stillans labia meretricis et nitidius oleo guttur eius
5:4 novissima autem illius amara quasi absinthium et acuta quasi gladius biceps
5:5 pedes eius descendunt in mortem et ad inferos gressus illius penetrant
5:6 per semitam vitae non ambulat vagi sunt gressus eius et investigabiles
5:7 nunc ergo fili audi me et ne recedas a verbis oris mei
5:8 longe fac ab ea viam tuam et ne adpropinques foribus domus eius
5:9 ne des alienis honorem tuum et annos tuos crudeli
5:10 ne forte impleantur extranei viribus tuis et labores tui sint in domo aliena
5:11 et gemas in novissimis quando consumpseris carnes et corpus tuum et dicas
5:12 cur detestatus sum disciplinam et increpationibus non adquievit cor meum
5:13 nec audivi vocem docentium me et magistris non inclinavi aurem meam
5:14 paene fui in omni malo in medio ecclesiae et synagogae
5:15 bibe aquam de cisterna tua et fluenta putei tui
5:16 deriventur fontes tui foras et in plateis aquas tuas divide
5:17 habeto eas solus nec sint alieni participes tui
5:18 sit vena tua benedicta et laetare cum muliere adulescentiae tuae
5:19 cerva carissima et gratissimus hinulus ubera eius inebrient te omni tempore in amore illius delectare iugiter
5:20 quare seduceris fili mi ab aliena et foveris sinu alterius
5:21 respicit Dominus vias hominis et omnes gressus illius considerat
5:22 iniquitates suae capiunt impium et funibus peccatorum suorum constringitur
5:23 ipse morietur quia non habuit disciplinam et multitudine stultitiae suae decipietur
Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase