10:1 parabolae Salomonis filius sapiens laetificat patrem filius vero stultus maestitia est matris suae
10:2 non proderunt thesauri impietatis iustitia vero liberabit a morte
10:3 non adfliget Dominus fame animam iusti et insidias impiorum subvertet
10:4 egestatem operata est manus remissa manus autem fortium divitias parat
10:5 qui congregat in messe filius sapiens est qui autem stertit aestate filius confusionis
10:6 benedictio super caput iusti os autem impiorum operit iniquitatem
10:7 memoria iusti cum laudibus et nomen impiorum putrescet
10:8 sapiens corde praecepta suscipiet stultus caeditur labiis
10:9 qui ambulat simpliciter ambulat confidenter qui autem depravat vias suas manifestus erit
10:10 qui annuit oculo dabit dolorem stultus labiis verberabitur
10:11 vena vitae os iusti et os impiorum operiet iniquitatem
10:12 odium suscitat rixas et universa delicta operit caritas
10:13 in labiis sapientis invenietur sapientia et virga in dorso eius qui indiget corde
10:14 sapientes abscondunt scientiam os autem stulti confusioni proximum est
10:15 substantia divitis urbs fortitudinis eius pavor pauperum egestas eorum
10:16 opus iusti ad vitam fructus impii ad peccatum
10:17 via vitae custodienti disciplinam qui autem increpationes relinquit errat
10:18 abscondunt odium labia mendacia qui profert contumeliam insipiens est
10:19 in multiloquio peccatum non deerit qui autem moderatur labia sua prudentissimus est
10:20 argentum electum lingua iusti cor impiorum pro nihilo
10:21 labia iusti erudiunt plurimos qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur
10:22 benedictio Domini divites facit nec sociabitur ei adflictio
10:23 quasi per risum stultus operatur scelus sapientia autem est viro prudentia
10:24 quod timet impius veniet super eum desiderium suum iustis dabitur
10:25 quasi tempestas transiens non erit impius iustus autem quasi fundamentum sempiternum
10:26 sicut acetum dentibus et fumus oculis sic piger his qui miserunt eum
10:27 timor Domini adponet dies et anni impiorum breviabuntur
10:28 expectatio iustorum laetitia spes autem impiorum peribit
10:29 fortitudo simplicis via Domini et pavor his qui operantur malum
10:30 iustus in aeternum non commovebitur impii autem non habitabunt in terram
10:31 os iusti parturiet sapientiam lingua pravorum peribit
10:32 labia iusti considerant placita et os impiorum perversa
Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase