9:1 sapientia aedificavit sibi domum excidit columnas septem
9:2 immolavit victimas suas miscuit vinum et proposuit mensam suam
9:3 misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad moenia civitatis
9:4 si quis est parvulus veniat ad me et insipientibus locuta est
9:5 venite comedite panem meum et bibite vinum quod miscui vobis
9:6 relinquite infantiam et vivite et ambulate per vias prudentiae
9:7 qui erudit derisorem ipse sibi facit iniuriam et qui arguit impium generat maculam sibi
9:8 noli arguere derisorem ne oderit te argue sapientem et diliget te
9:9 da sapienti et addetur ei sapientia doce iustum et festinabit accipere
9:10 principium sapientiae timor Domini et scientia sanctorum prudentia
9:11 per me enim multiplicabuntur dies tui et addentur tibi anni vitae
9:12 si sapiens fueris tibimet ipsi eris si inlusor solus portabis malum
9:13 mulier stulta et clamosa plenaque inlecebris et nihil omnino sciens
9:14 sedit in foribus domus suae super sellam in excelso urbis loco
9:15 ut vocaret transeuntes viam et pergentes itinere suo
9:16 quis est parvulus declinet ad me et vecordi locuta est
9:17 aquae furtivae dulciores sunt et panis absconditus suavior
9:18 et ignoravit quod gigantes ibi sint et in profundis inferni convivae eius
Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase