Index: Latin Vulgate

 

Proverbs 16

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13] [14] [15] [16] [17] [18] [19] [20] [21] [22] [23] [24] [25] [26] [27] [28] [29] [30] [31]

16:1 hominis est animum praeparare et Dei gubernare linguam

16:2 omnes viae hominum patent oculis eius spirituum ponderator est Dominus

16:3 revela Domino opera tua et dirigentur cogitationes tuae

16:4 universa propter semet ipsum operatus est Dominus impium quoque ad diem malum

16:5 abominatio Domini omnis arrogans etiam si manus ad manum fuerit non erit innocens

16:6 misericordia et veritate redimitur iniquitas et in timore Domini declinatur a malo

16:7 cum placuerint Domino viae hominis inimicos quoque eius convertet ad pacem

16:8 melius est parum cum iustitia quam multi fructus cum iniquitate

16:9 cor hominis disponet viam suam sed Domini est dirigere gressus eius

16:10 divinatio in labiis regis in iudicio non errabit os eius

16:11 pondus et statera iudicia Domini sunt et opera eius omnes lapides sacculi

16:12 abominabiles regi qui agunt impie quoniam iustitia firmatur solium

16:13 voluntas regum labia iusta qui recta loquitur diligetur

16:14 indignatio regis nuntii mortis et vir sapiens placabit eam

16:15 in hilaritate vultus regis vita et clementia eius quasi imber serotinus

16:16 posside sapientiam quia auro melior est et adquire prudentiam quia pretiosior est argento

16:17 semita iustorum declinat mala custos animae suae servat viam suam

16:18 contritionem praecedit superbia et ante ruinam exaltatur spiritus

16:19 melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis

16:20 eruditus in verbo repperiet bona et qui in Domino sperat beatus est

16:21 qui sapiens corde est appellabitur prudens et qui dulcis eloquio maiora percipiet

16:22 fons vitae eruditio possidentis doctrina stultorum fatuitas

16:23 cor sapientis erudiet os eius et labiis illius addet gratiam

16:24 favus mellis verba conposita dulcedo animae et sanitas ossuum

16:25 est via quae videtur homini recta et novissimum eius ducit ad mortem

16:26 anima laborantis laborat sibi quia conpulit eum os suum

16:27 vir impius fodit malum et in labiis eius ignis ardescit

16:28 homo perversus suscitat lites et verbosus separat principes

16:29 vir iniquus lactat amicum suum et ducit eum per viam non bonam

16:30 qui adtonitis oculis cogitat prava mordens labia sua perficit malum

16:31 corona dignitatis senectus in viis iustitiae repperietur

16:32 melior est patiens viro forte et qui dominatur animo suo expugnatore urbium

16:33 sortes mittuntur in sinu sed a Domino temperantur

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase