Index: Latin Vulgate

 

Proverbs 6

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13] [14] [15] [16] [17] [18] [19] [20] [21] [22] [23] [24] [25] [26] [27] [28] [29] [30] [31]

6:1 fili mi si spoponderis pro amico tuo defixisti apud extraneum manum tuam

6:2 inlaqueatus es verbis oris tui et captus propriis sermonibus

6:3 fac ergo quod dico fili mi et temet ipsum libera quia incidisti in manu proximi tui discurre festina suscita amicum tuum

6:4 ne dederis somnum oculis tuis nec dormitent palpebrae tuae

6:5 eruere quasi dammula de manu et quasi avis de insidiis aucupis

6:6 vade ad formicam o piger et considera vias eius et disce sapientiam

6:7 quae cum non habeat ducem nec praeceptorem nec principem

6:8 parat aestate cibum sibi et congregat in messe quod comedat

6:9 usquequo piger dormis quando consurges ex somno tuo

6:10 paululum dormies paululum dormitabis paululum conseres manus ut dormias

6:11 et veniet tibi quasi viator egestas et pauperies quasi vir armatus

6:12 homo apostata vir inutilis graditur ore perverso

6:13 annuit oculis terit pede digito loquitur

6:14 pravo corde machinatur malum et in omni tempore iurgia seminat

6:15 huic extemplo veniet perditio sua et subito conteretur nec habebit ultra medicinam

6:16 sex sunt quae odit Dominus et septimum detestatur anima eius

6:17 oculos sublimes linguam mendacem manus effundentes innoxium sanguinem

6:18 cor machinans cogitationes pessimas pedes veloces ad currendum in malum

6:19 proferentem mendacia testem fallacem et eum qui seminat inter fratres discordias

6:20 conserva fili mi praecepta patris tui et ne dimittas legem matris tuae

6:21 liga ea in corde tuo iugiter et circumda gutturi tuo

6:22 cum ambulaveris gradiantur tecum cum dormieris custodiant te et evigilans loquere cum eis

6:23 quia mandatum lucerna est et lex lux et via vitae increpatio disciplinae

6:24 ut custodiant te a muliere mala et a blanda lingua extraneae

6:25 non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum nec capiaris nutibus illius

6:26 pretium enim scorti vix unius est panis mulier autem viri pretiosam animam capit

6:27 numquid abscondere potest homo ignem in sinu suo ut vestimenta illius non ardeant

6:28 aut ambulare super prunas et non conburentur plantae eius

6:29 sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui non erit mundus cum tetigerit eam

6:30 non grandis est culpae cum quis furatus fuerit furatur enim ut esurientem impleat animam

6:31 deprehensus quoque reddet septuplum et omnem substantiam domus suae tradet

6:32 qui autem adulter est propter cordis inopiam perdet animam suam

6:33 turpitudinem et ignominiam congregat sibi et obprobrium illius non delebitur

6:34 quia zelus et furor viri non parcet in die vindictae

6:35 nec adquiescet cuiusquam precibus nec suscipiet pro redemptione dona plurima

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase