4:1 obsecro itaque vos ego vinctus in Domino ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis
4:2 cum omni humilitate et mansuetudine cum patientia subportantes invicem in caritate
4:3 solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis
4:4 unum corpus et unus spiritus sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae
4:5 unus Dominus una fides unum baptisma
4:6 unus Deus et Pater omnium qui super omnes et per omnia et in omnibus nobis
4:7 unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi
4:8 propter quod dicit ascendens in altum captivam duxit captivitatem dedit dona hominibus
4:9 quod autem ascendit quid est nisi quia et descendit primum in inferiores partes terrae
4:10 qui descendit ipse est et qui ascendit super omnes caelos ut impleret omnia
4:11 et ipse dedit quosdam quidem apostolos quosdam autem prophetas alios vero evangelistas alios autem pastores et doctores
4:12 ad consummationem sanctorum in opus ministerii in aedificationem corporis Christi
4:13 donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi
4:14 ut iam non simus parvuli fluctuantes et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum in astutia ad circumventionem erroris
4:15 veritatem autem facientes in caritate crescamus in illo per omnia qui est caput Christus
4:16 ex quo totum corpus conpactum et conexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate
4:17 hoc igitur dico et testificor in Domino ut iam non ambuletis sicut gentes ambulant in vanitate sensus sui
4:18 tenebris obscuratum habentes intellectum alienati a vita Dei per ignorantiam quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorum
4:19 qui desperantes semet ipsos tradiderunt inpudicitiae in operationem inmunditiae omnis in avaritia
4:20 vos autem non ita didicistis Christum
4:21 si tamen illum audistis et in ipso edocti estis sicut est veritas in Iesu
4:22 deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem qui corrumpitur secundum desideria erroris
4:23 renovamini autem spiritu mentis vestrae
4:24 et induite novum hominem qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis
4:25 propter quod deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo quoniam sumus invicem membra
4:26 irascimini et nolite peccare sol non occidat super iracundiam vestram
4:27 nolite locum dare diabolo
4:28 qui furabatur iam non furetur magis autem laboret operando manibus quod bonum est ut habeat unde tribuat necessitatem patienti
4:29 omnis sermo malus ex ore vestro non procedat sed si quis bonus ad aedificationem oportunitatis ut det gratiam audientibus
4:30 et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei in quo signati estis in die redemptionis
4:31 omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia
4:32 estote autem invicem benigni misericordes donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit nobis
Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase