Index: Latin Vulgate

 

Ephesians 2

[1] [2] [3] [4] [5] [6]

2:1 et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris

2:2 in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius secundum principem potestatis aeris huius spiritus qui nunc operatur in filios diffidentiae

2:3 in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae facientes voluntates carnis et cogitationum et eramus natura filii irae sicut et ceteri

2:4 Deus autem qui dives est in misericordia propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos

2:5 et cum essemus mortui peccatis convivificavit nos Christo gratia estis salvati

2:6 et conresuscitavit et consedere fecit in caelestibus in Christo Iesu

2:7 ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Iesu

2:8 gratia enim estis salvati per fidem et hoc non ex vobis Dei enim donum est

2:9 non ex operibus ut ne quis glorietur

2:10 ipsius enim sumus factura creati in Christo Iesu in operibus bonis quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus

2:11 propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne qui dicimini praeputium ab ea quae dicitur circumcisio in carne manufacta

2:12 quia eratis illo in tempore sine Christo alienati a conversatione Israhel et hospites testamentorum promissionis spem non habentes et sine Deo in mundo

2:13 nunc autem in Christo Iesu vos qui aliquando eratis longe facti estis prope in sanguine Christi

2:14 ipse est enim pax nostra qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae solvens inimicitiam in carne sua

2:15 legem mandatorum decretis evacuans ut duos condat in semet ipsum in unum novum hominem faciens pacem

2:16 et reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem interficiens inimicitiam in semet ipso

2:17 et veniens evangelizavit pacem vobis qui longe fuistis et pacem his qui prope

2:18 quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem

2:19 ergo iam non estis hospites et advenae sed estis cives sanctorum et domestici Dei

2:20 superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum ipso summo angulari lapide Christo Iesu

2:21 in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino

2:22 in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase