3:1 huius rei gratia ego Paulus vinctus Christi Iesu pro vobis gentibus
3:2 si tamen audistis dispensationem gratiae Dei quae data est mihi in vobis
3:3 quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum sicut supra scripsi in brevi
3:4 prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi
3:5 quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu
3:6 esse gentes coheredes et concorporales et conparticipes promissionis in Christo Iesu per evangelium
3:7 cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei quae data est mihi secundum operationem virtutis eius
3:8 mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec in gentibus evangelizare ininvestigabiles divitias Christi
3:9 et inluminare omnes quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo qui omnia creavit
3:10 ut innotescat principibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia Dei
3:11 secundum praefinitionem saeculorum quam fecit in Christo Iesu Domino nostro
3:12 in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem eius
3:13 propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis quae est gloria vestra
3:14 huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi
3:15 ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur
3:16 ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in interiore homine
3:17 habitare Christum per fidem in cordibus vestris in caritate radicati et fundati
3:18 ut possitis conprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo et sublimitas et profundum
3:19 scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi ut impleamini in omnem plenitudinem Dei
3:20 ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus secundum virtutem quae operatur in nobis
3:21 ipsi gloria in ecclesia et in Christo Iesu in omnes generationes saeculi saeculorum amen
Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase