13:1 ante diem autem festum paschae sciens Iesus quia venit eius hora ut transeat ex hoc mundo ad Patrem cum dilexisset suos qui erant in mundo in finem dilexit eos
13:2 et cena facta cum diabolus iam misisset in corde ut traderet eum Iudas Simonis Scariotis
13:3 sciens quia omnia dedit ei Pater in manus et quia a Deo exivit et ad Deum vadit
13:4 surgit a cena et ponit vestimenta sua et cum accepisset linteum praecinxit se
13:5 deinde mittit aquam in pelvem et coepit lavare pedes discipulorum et extergere linteo quo erat praecinctus
13:6 venit ergo ad Simonem Petrum et dicit ei Petrus Domine tu mihi lavas pedes
13:7 respondit Iesus et dicit ei quod ego facio tu nescis modo scies autem postea
13:8 dicit ei Petrus non lavabis mihi pedes in aeternum respondit Iesus ei si non lavero te non habes partem mecum
13:9 dicit ei Simon Petrus Domine non tantum pedes meos sed et manus et caput
13:10 dicit ei Iesus qui lotus est non indiget ut lavet sed est mundus totus et vos mundi estis sed non omnes
13:11 sciebat enim quisnam esset qui traderet eum propterea dixit non estis mundi omnes
13:12 postquam ergo lavit pedes eorum et accepit vestimenta sua cum recubuisset iterum dixit eis scitis quid fecerim vobis
13:13 vos vocatis me magister et Domine et bene dicitis sum etenim
13:14 si ergo ego lavi vestros pedes Dominus et magister et vos debetis alter alterius lavare pedes
13:15 exemplum enim dedi vobis ut quemadmodum ego feci vobis ita et vos faciatis
13:16 amen amen dico vobis non est servus maior domino suo neque apostolus maior eo qui misit illum
13:17 si haec scitis beati eritis si feceritis ea
13:18 non de omnibus vobis dico ego scio quos elegerim sed ut impleatur scriptura qui manducat mecum panem levavit contra me calcaneum suum
13:19 amodo dico vobis priusquam fiat ut credatis cum factum fuerit quia ego sum
13:20 amen amen dico vobis qui accipit si quem misero me accipit qui autem me accipit accipit eum qui me misit
13:21 cum haec dixisset Iesus turbatus est spiritu et protestatus est et dixit amen amen dico vobis quia unus ex vobis tradet me
13:22 aspiciebant ergo ad invicem discipuli haesitantes de quo diceret
13:23 erat ergo recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu quem diligebat Iesus
13:24 innuit ergo huic Simon Petrus et dicit ei quis est de quo dicit
13:25 itaque cum recubuisset ille supra pectus Iesu dicit ei Domine quis est
13:26 respondit Iesus ille est cui ego intinctum panem porrexero et cum intinxisset panem dedit Iudae Simonis Scariotis
13:27 et post buccellam tunc introivit in illum Satanas dicit ei Iesus quod facis fac citius
13:28 hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei
13:29 quidam enim putabant quia loculos habebat Iudas quia dicit ei Iesus eme ea quae opus sunt nobis ad diem festum aut egenis ut aliquid daret
13:30 cum ergo accepisset ille buccellam exivit continuo erat autem nox
13:31 cum ergo exisset dicit Iesus nunc clarificatus est Filius hominis et Deus clarificatus est in eo
13:32 si Deus clarificatus est in eo et Deus clarificabit eum in semet ipso et continuo clarificabit eum
13:33 filioli adhuc modicum vobiscum sum quaeretis me et sicut dixi Iudaeis quo ego vado vos non potestis venire et vobis dico modo
13:34 mandatum novum do vobis ut diligatis invicem sicut dilexi vos ut et vos diligatis invicem
13:35 in hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis si dilectionem habueritis ad invicem
13:36 dicit ei Simon Petrus Domine quo vadis respondit Iesus quo ego vado non potes me modo sequi sequeris autem postea
13:37 dicit ei Petrus quare non possum sequi te modo animam meam pro te ponam
13:38 respondit Iesus animam tuam pro me ponis amen amen dico tibi non cantabit gallus donec me ter neges
Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase