4:1 ut ergo cognovit Iesus quia audierunt Pharisaei quia Iesus plures discipulos facit et baptizat quam Iohannes
4:2 quamquam Iesus non baptizaret sed discipuli eius
4:3 reliquit Iudaeam et abiit iterum in Galilaeam
4:4 oportebat autem eum transire per Samariam
4:5 venit ergo in civitatem Samariae quae dicitur Sychar iuxta praedium quod dedit Iacob Ioseph filio suo
4:6 erat autem ibi fons Iacob Iesus ergo fatigatus ex itinere sedebat sic super fontem hora erat quasi sexta
4:7 venit mulier de Samaria haurire aquam dicit ei Iesus da mihi bibere
4:8 discipuli enim eius abierant in civitatem ut cibos emerent
4:9 dicit ergo ei mulier illa samaritana quomodo tu Iudaeus cum sis bibere a me poscis quae sum mulier samaritana non enim coutuntur Iudaei Samaritanis
4:10 respondit Iesus et dixit ei si scires donum Dei et quis est qui dicit tibi da mihi bibere tu forsitan petisses ab eo et dedisset tibi aquam vivam
4:11 dicit ei mulier Domine neque in quo haurias habes et puteus altus est unde ergo habes aquam vivam
4:12 numquid tu maior es patre nostro Iacob qui dedit nobis puteum et ipse ex eo bibit et filii eius et pecora eius
4:13 respondit Iesus et dixit ei omnis qui bibit ex aqua hac sitiet iterum qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei non sitiet in aeternum
4:14 sed aqua quam dabo ei fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam
4:15 dicit ad eum mulier Domine da mihi hanc aquam ut non sitiam neque veniam huc haurire
4:16 dicit ei Iesus vade voca virum tuum et veni huc
4:17 respondit mulier et dixit non habeo virum dicit ei Iesus bene dixisti quia non habeo virum
4:18 quinque enim viros habuisti et nunc quem habes non est tuus vir hoc vere dixisti
4:19 dicit ei mulier Domine video quia propheta es tu
4:20 patres nostri in monte hoc adoraverunt et vos dicitis quia Hierosolymis est locus ubi adorare oportet
4:21 dicit ei Iesus mulier crede mihi quia veniet hora quando neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis Patrem
4:22 vos adoratis quod nescitis nos adoramus quod scimus quia salus ex Iudaeis est
4:23 sed venit hora et nunc est quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate nam et Pater tales quaerit qui adorent eum
4:24 spiritus est Deus et eos qui adorant eum in spiritu et veritate oportet adorare
4:25 dicit ei mulier scio quia Messias venit qui dicitur Christus cum ergo venerit ille nobis adnuntiabit omnia
4:26 dicit ei Iesus ego sum qui loquor tecum
4:27 et continuo venerunt discipuli eius et mirabantur quia cum muliere loquebatur nemo tamen dixit quid quaeris aut quid loqueris cum ea
4:28 reliquit ergo hydriam suam mulier et abiit in civitatem et dicit illis hominibus
4:29 venite videte hominem qui dixit mihi omnia quaecumque feci numquid ipse est Christus
4:30 exierunt de civitate et veniebant ad eum
4:31 interea rogabant eum discipuli dicentes rabbi manduca
4:32 ille autem dixit eis ego cibum habeo manducare quem vos nescitis
4:33 dicebant ergo discipuli ad invicem numquid aliquis adtulit ei manducare
4:34 dicit eis Iesus meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me ut perficiam opus eius
4:35 nonne vos dicitis quod adhuc quattuor menses sunt et messis venit ecce dico vobis levate oculos vestros et videte regiones quia albae sunt iam ad messem
4:36 et qui metit mercedem accipit et congregat fructum in vitam aeternam ut et qui seminat simul gaudeat et qui metit
4:37 in hoc enim est verbum verum quia alius est qui seminat et alius est qui metit
4:38 ego misi vos metere quod vos non laborastis alii laboraverunt et vos in laborem eorum introistis
4:39 ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum propter verbum mulieris testimonium perhibentis quia dixit mihi omnia quaecumque feci
4:40 cum venissent ergo ad illum Samaritani rogaverunt eum ut ibi maneret et mansit ibi duos dies
4:41 et multo plures crediderunt propter sermonem eius
4:42 et mulieri dicebant quia iam non propter tuam loquellam credimus ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere salvator mundi
4:43 post duos autem dies exiit inde et abiit in Galilaeam
4:44 ipse enim Iesus testimonium perhibuit quia propheta in sua patria honorem non habet
4:45 cum ergo venisset in Galilaeam exceperunt eum Galilaei cum omnia vidissent quae fecerat Hierosolymis in die festo et ipsi enim venerant in diem festum
4:46 venit ergo iterum in Cana Galilaeae ubi fecit aquam vinum et erat quidam regulus cuius filius infirmabatur Capharnaum
4:47 hic cum audisset quia Iesus adveniret a Iudaea in Galilaeam abiit ad eum et rogabat eum ut descenderet et sanaret filium eius incipiebat enim mori
4:48 dixit ergo Iesus ad eum nisi signa et prodigia videritis non creditis
4:49 dicit ad eum regulus Domine descende priusquam moriatur filius meus
4:50 dicit ei Iesus vade filius tuus vivit credidit homo sermoni quem dixit ei Iesus et ibat
4:51 iam autem eo descendente servi occurrerunt ei et nuntiaverunt dicentes quia filius eius viveret
4:52 interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit et dixerunt ei quia heri hora septima reliquit eum febris
4:53 cognovit ergo pater quia illa hora erat in qua dixit ei Iesus filius tuus vivit et credidit ipse et domus eius tota
4:54 hoc iterum secundum signum fecit Iesus cum venisset a Iudaea in Galilaeam
Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase