2:1 et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae et erat mater Iesu ibi
2:2 vocatus est autem ibi et Iesus et discipuli eius ad nuptias
2:3 et deficiente vino dicit mater Iesu ad eum vinum non habent
2:4 et dicit ei Iesus quid mihi et tibi est mulier nondum venit hora mea
2:5 dicit mater eius ministris quodcumque dixerit vobis facite
2:6 erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum capientes singulae metretas binas vel ternas
2:7 dicit eis Iesus implete hydrias aqua et impleverunt eas usque ad summum
2:8 et dicit eis Iesus haurite nunc et ferte architriclino et tulerunt
2:9 ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset ministri autem sciebant qui haurierant aquam vocat sponsum architriclinus
2:10 et dicit ei omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint tunc id quod deterius est tu servasti bonum vinum usque adhuc
2:11 hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam et crediderunt in eum discipuli eius
2:12 post hoc descendit Capharnaum ipse et mater eius et fratres eius et discipuli eius et ibi manserunt non multis diebus
2:13 et prope erat pascha Iudaeorum et ascendit Hierosolyma Iesus
2:14 et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas et nummularios sedentes
2:15 et cum fecisset quasi flagellum de funiculis omnes eiecit de templo oves quoque et boves et nummulariorum effudit aes et mensas subvertit
2:16 et his qui columbas vendebant dixit auferte ista hinc nolite facere domum Patris mei domum negotiationis
2:17 recordati vero sunt discipuli eius quia scriptum est zelus domus tuae comedit me
2:18 responderunt ergo Iudaei et dixerunt ei quod signum ostendis nobis quia haec facis
2:19 respondit Iesus et dixit eis solvite templum hoc et in tribus diebus excitabo illud
2:20 dixerunt ergo Iudaei quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc et tu tribus diebus excitabis illud
2:21 ille autem dicebat de templo corporis sui
2:22 cum ergo resurrexisset a mortuis recordati sunt discipuli eius quia hoc dicebat et crediderunt scripturae et sermoni quem dixit Iesus
2:23 cum autem esset Hierosolymis in pascha in die festo multi crediderunt in nomine eius videntes signa eius quae faciebat
2:24 ipse autem Iesus non credebat semet ipsum eis eo quod ipse nosset omnes
2:25 et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine ipse enim sciebat quid esset in homine
Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase