28:1 vespere autem sabbati quae lucescit in primam sabbati venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulchrum
28:2 et ecce terraemotus factus est magnus angelus enim Domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum
28:3 erat autem aspectus eius sicut fulgur et vestimentum eius sicut nix
28:4 prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui
28:5 respondens autem angelus dixit mulieribus nolite timere vos scio enim quod Iesum qui crucifixus est quaeritis
28:6 non est hic surrexit enim sicut dixit venite videte locum ubi positus erat Dominus
28:7 et cito euntes dicite discipulis eius quia surrexit et ecce praecedit vos in Galilaeam ibi eum videbitis ecce praedixi vobis
28:8 et exierunt cito de monumento cum timore et magno gaudio currentes nuntiare discipulis eius
28:9 et ecce Iesus occurrit illis dicens havete illae autem accesserunt et tenuerunt pedes eius et adoraverunt eum
28:10 tunc ait illis Iesus nolite timere ite nuntiate fratribus meis ut eant in Galilaeam ibi me videbunt
28:11 quae cum abissent ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quae facta fuerant
28:12 et congregati cum senioribus consilio accepto pecuniam copiosam dederunt militibus
28:13 dicentes dicite quia discipuli eius nocte venerunt et furati sunt eum nobis dormientibus
28:14 et si hoc auditum fuerit a praeside nos suadebimus ei et securos vos faciemus
28:15 at illi accepta pecunia fecerunt sicut erant docti et divulgatum est verbum istud apud Iudaeos usque in hodiernum diem
28:16 undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam in montem ubi constituerat illis Iesus
28:17 et videntes eum adoraverunt quidam autem dubitaverunt
28:18 et accedens Iesus locutus est eis dicens data est mihi omnis potestas in caelo et in terra
28:19 euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti
Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase