12:1 in illo tempore abiit Iesus sabbato per sata discipuli autem eius esurientes coeperunt vellere spicas et manducare
12:2 Pharisaei autem videntes dixerunt ei ecce discipuli tui faciunt quod non licet eis facere sabbatis
12:3 at ille dixit eis non legistis quid fecerit David quando esuriit et qui cum eo erant
12:4 quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis comedit quos non licebat ei edere neque his qui cum eo erant nisi solis sacerdotibus
12:5 aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant et sine crimine sunt
12:6 dico autem vobis quia templo maior est hic
12:7 si autem sciretis quid est misericordiam volo et non sacrificium numquam condemnassetis innocentes
12:8 dominus est enim Filius hominis etiam sabbati
12:9 et cum inde transisset venit in synagogam eorum
12:10 et ecce homo manum habens aridam et interrogabant eum dicentes si licet sabbatis curare ut accusarent eum
12:11 ipse autem dixit illis quis erit ex vobis homo qui habeat ovem unam et si ceciderit haec sabbatis in foveam nonne tenebit et levabit eam
12:12 quanto magis melior est homo ove itaque licet sabbatis benefacere
12:13 tunc ait homini extende manum tuam et extendit et restituta est sanitati sicut altera
12:14 exeuntes autem Pharisaei consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent
12:15 Iesus autem sciens recessit inde et secuti sunt eum multi et curavit eos omnes
12:16 et praecepit eis ne manifestum eum facerent
12:17 ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem
12:18 ecce puer meus quem elegi dilectus meus in quo bene placuit animae meae ponam spiritum meum super eum et iudicium gentibus nuntiabit
12:19 non contendet neque clamabit neque audiet aliquis in plateis vocem eius
12:20 harundinem quassatam non confringet et linum fumigans non extinguet donec eiciat ad victoriam iudicium
12:21 et in nomine eius gentes sperabunt
12:22 tunc oblatus est ei daemonium habens caecus et mutus et curavit eum ita ut loqueretur et videret
12:23 et stupebant omnes turbae et dicebant numquid hic est Filius David
12:24 Pharisaei autem audientes dixerunt hic non eicit daemones nisi in Beelzebub principe daemoniorum
12:25 Iesus autem sciens cogitationes eorum dixit eis omne regnum divisum contra se desolatur et omnis civitas vel domus divisa contra se non stabit
12:26 et si Satanas Satanan eicit adversus se divisus est quomodo ergo stabit regnum eius
12:27 et si ego in Beelzebub eicio daemones filii vestri in quo eiciunt ideo ipsi iudices erunt vestri
12:28 si autem ego in Spiritu Dei eicio daemones igitur pervenit in vos regnum Dei
12:29 aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis et vasa eius diripere nisi prius alligaverit fortem et tunc domum illius diripiat
12:30 qui non est mecum contra me est et qui non congregat mecum spargit
12:31 ideo dico vobis omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus Spiritus autem blasphemia non remittetur
12:32 et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis remittetur ei qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro
12:33 aut facite arborem bonam et fructum eius bonum aut facite arborem malam et fructum eius malum siquidem ex fructu arbor agnoscitur
12:34 progenies viperarum quomodo potestis bona loqui cum sitis mali ex abundantia enim cordis os loquitur
12:35 bonus homo de bono thesauro profert bona et malus homo de malo thesauro profert mala
12:36 dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines reddent rationem de eo in die iudicii
12:37 ex verbis enim tuis iustificaberis et ex verbis tuis condemnaberis
12:38 tunc responderunt ei quidam de scribis et Pharisaeis dicentes magister volumus a te signum videre
12:39 qui respondens ait illis generatio mala et adultera signum quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Ionae prophetae
12:40 sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus
12:41 viri ninevitae surgent in iudicio cum generatione ista et condemnabunt eam quia paenitentiam egerunt in praedicatione Ionae et ecce plus quam Iona hic
12:42 regina austri surget in iudicio cum generatione ista et condemnabit eam quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis et ecce plus quam Salomon hic
12:43 cum autem inmundus spiritus exierit ab homine ambulat per loca arida quaerens requiem et non invenit
12:44 tunc dicit revertar in domum meam unde exivi et veniens invenit vacantem scopis mundatam et ornatam
12:45 tunc vadit et adsumit septem alios spiritus secum nequiores se et intrantes habitant ibi et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus sic erit et generationi huic pessimae
12:46 adhuc eo loquente ad turbas ecce mater eius et fratres stabant foris quaerentes loqui ei
12:47 dixit autem ei quidam ecce mater tua et fratres tui foris stant quaerentes te
12:48 at ipse respondens dicenti sibi ait quae est mater mea et qui sunt fratres mei
12:49 et extendens manum in discipulos suos dixit ecce mater mea et fratres mei
12:50 quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei qui in caelis est ipse meus et frater et soror et mater est
Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase