Index: Latin Vulgate

 

Matthew 4

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13] [14] [15] [16] [17] [18] [19] [20] [21] [22] [23] [24] [25] [26] [27] [28]

4:1 tunc Iesus ductus est in desertum ab Spiritu ut temptaretur a diabolo

4:2 et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus postea esuriit

4:3 et accedens temptator dixit ei si Filius Dei es dic ut lapides isti panes fiant

4:4 qui respondens dixit scriptum est non in pane solo vivet homo sed in omni verbo quod procedit de ore Dei

4:5 tunc adsumit eum diabolus in sanctam civitatem et statuit eum supra pinnaculum templi

4:6 et dixit ei si Filius Dei es mitte te deorsum scriptum est enim quia angelis suis mandabit de te et in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum

4:7 ait illi Iesus rursum scriptum est non temptabis Dominum Deum tuum

4:8 iterum adsumit eum diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum

4:9 et dixit illi haec tibi omnia dabo si cadens adoraveris me

4:10 tunc dicit ei Iesus vade Satanas scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies

4:11 tunc reliquit eum diabolus et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei

4:12 cum autem audisset quod Iohannes traditus esset secessit in Galilaeam

4:13 et relicta civitate Nazareth venit et habitavit in Capharnaum maritimam in finibus Zabulon et Nepthalim

4:14 ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam

4:15 terra Zabulon et terra Nepthalim via maris trans Iordanen Galilaeae gentium

4:16 populus qui sedebat in tenebris lucem vidit magnam et sedentibus in regione et umbra mortis lux orta est eis

4:17 exinde coepit Iesus praedicare et dicere paenitentiam agite adpropinquavit enim regnum caelorum

4:18 ambulans autem iuxta mare Galilaeae vidit duos fratres Simonem qui vocatur Petrus et Andream fratrem eius mittentes rete in mare erant enim piscatores

4:19 et ait illis venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum

4:20 at illi continuo relictis retibus secuti sunt eum

4:21 et procedens inde vidit alios duos fratres Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem eius in navi cum Zebedaeo patre eorum reficientes retia sua et vocavit eos

4:22 illi autem statim relictis retibus et patre secuti sunt eum

4:23 et circumibat Iesus totam Galilaeam docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo

4:24 et abiit opinio eius in totam Syriam et obtulerunt ei omnes male habentes variis languoribus et tormentis conprehensos et qui daemonia habebant et lunaticos et paralyticos et curavit eos

4:25 et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea et Decapoli et Hierosolymis et Iudaea et de trans Iordanen

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase