28:1 et cum evasissemus tunc cognovimus quia Militene insula vocatur barbari vero praestabant non modicam humanitatem nobis
28:2 accensa enim pyra reficiebant nos omnes propter imbrem qui inminebat et frigus
28:3 cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem et inposuisset super ignem vipera a calore cum processisset invasit manum eius
28:4 ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu eius ad invicem dicebant utique homicida est homo hic qui cum evaserit de mari Ultio non sinit vivere
28:5 et ille quidem excutiens bestiam in ignem nihil mali passus est
28:6 at illi existimabant eum in tumorem convertendum et subito casurum et mori diu autem illis sperantibus et videntibus nihil mali in eo fieri convertentes se dicebant eum esse deum
28:7 in locis autem illis erant praedia principis insulae nomine Publii qui nos suscipiens triduo benigne exhibuit
28:8 contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum iacere ad quem Paulus intravit et cum orasset et inposuisset ei manus salvavit eum
28:9 quo facto et omnes qui in insula habebant infirmitates accedebant et curabantur
28:10 qui etiam multis honoribus nos honoraverunt et navigantibus inposuerunt quae necessaria erant
28:11 post menses autem tres navigavimus in nave alexandrina quae in insula hiemaverat cui erat insigne Castorum
28:12 et cum venissemus Syracusam mansimus ibi triduo
28:13 inde circumlegentes devenimus Regium et post unum diem flante austro secunda die venimus Puteolos
28:14 ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies septem et sic venimus Romam
28:15 et inde cum audissent fratres occurrerunt nobis usque ad Appii Forum et Tribus Tabernis quos cum vidisset Paulus gratias agens Deo accepit fiduciam
28:16 cum venissemus autem Romam permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite
28:17 post tertium autem diem convocavit primos Iudaeorum cumque convenissent dicebat eis ego viri fratres nihil adversus plebem faciens aut morem paternum vinctus ab Hierosolymis traditus sum in manus Romanorum
28:18 qui cum interrogationem de me habuissent voluerunt me dimittere eo quod nulla causa esset mortis in me
28:19 contradicentibus autem Iudaeis coactus sum appellare Caesarem non quasi gentem meam habens aliquid accusare
28:20 propter hanc igitur causam rogavi vos videre et adloqui propter spem enim Israhel catena hac circumdatus sum
28:21 at illi dixerunt ad eum nos neque litteras accepimus de te a Iudaea neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit aut locutus est quid de te malum
28:22 rogamus autem a te audire quae sentis nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur
28:23 cum constituissent autem illi diem venerunt ad eum in hospitium plures quibus exponebat testificans regnum Dei suadensque eos de Iesu ex lege Mosi et prophetis a mane usque ad vesperam
28:24 et quidam credebant his quae dicebantur quidam vero non credebant
28:25 cumque invicem non essent consentientes discedebant dicente Paulo unum verbum quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Esaiam prophetam ad patres nostros
28:26 dicens vade ad populum istum et dic aure audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non perspicietis
28:27 incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter audierunt et oculos suos conpresserunt ne forte videant oculis et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem illos
28:28 notum ergo sit vobis quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei ipsi et audient
28:29 []
28:30 mansit autem biennio toto in suo conducto et suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum
Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase