8:1 facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quae erat Hierosolymis et omnes dispersi sunt per regiones Iudaeae et Samariae praeter apostolos
8:2 curaverunt autem Stephanum viri timorati et fecerunt planctum magnum super illum
8:3 Saulus vero devastabat ecclesiam per domos intrans et trahens viros ac mulieres tradebat in custodiam
8:4 igitur qui dispersi erant pertransiebant evangelizantes verbum
8:5 Philippus autem descendens in civitatem Samariae praedicabat illis Christum
8:6 intendebant autem turbae his quae a Philippo dicebantur unianimiter audientes et videntes signa quae faciebat
8:7 multi enim eorum qui habebant spiritus inmundos clamantes voce magna exiebant multi autem paralytici et claudi curati sunt
8:8 factum est ergo magnum gaudium in illa civitate
8:9 vir autem quidam nomine Simon qui ante fuerat in civitate magus seducens gentem Samariae dicens esse se aliquem magnum
8:10 cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum dicentes hic est virtus Dei quae vocatur Magna
8:11 adtendebant autem eum propter quod multo tempore magicis suis dementasset eos
8:12 cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei et nomine Iesu Christi baptizabantur viri ac mulieres
8:13 tunc Simon et ipse credidit et cum baptizatus esset adherebat Philippo videns etiam signa et virtutes maximas fieri stupens admirabatur
8:14 cum autem audissent apostoli qui erant Hierosolymis quia recepit Samaria verbum Dei miserunt ad illos Petrum et Iohannem
8:15 qui cum venissent oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum
8:16 nondum enim in quemquam illorum venerat sed baptizati tantum erant in nomine Domini Iesu
8:17 tunc inponebant manus super illos et accipiebant Spiritum Sanctum
8:18 cum vidisset autem Simon quia per inpositionem manus apostolorum daretur Spiritus Sanctus obtulit eis pecuniam
8:19 dicens date et mihi hanc potestatem ut cuicumque inposuero manus accipiat Spiritum Sanctum Petrus autem dixit ad eum
8:20 pecunia tua tecum sit in perditionem quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri
8:21 non est tibi pars neque sors in sermone isto cor enim tuum non est rectum coram Deo
8:22 paenitentiam itaque age ab hac nequitia tua et roga Deum si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui
8:23 in felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse
8:24 respondens autem Simon dixit precamini vos pro me ad Dominum ut nihil veniat super me horum quae dixistis
8:25 et illi quidem testificati et locuti verbum Domini rediebant Hierosolymam et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant
8:26 angelus autem Domini locutus est ad Philippum dicens surge et vade contra meridianum ad viam quae descendit ab Hierusalem in Gazam haec est deserta
8:27 et surgens abiit et ecce vir aethiops eunuchus potens Candacis reginae Aethiopum qui erat super omnes gazas eius venerat adorare in Hierusalem
8:28 et revertebatur sedens super currum suum legensque prophetam Esaiam
8:29 dixit autem Spiritus Philippo accede et adiunge te ad currum istum
8:30 adcurrens autem Philippus audivit illum legentem Esaiam prophetam et dixit putasne intellegis quae legis
8:31 qui ait et quomodo possum si non aliquis ostenderit mihi rogavitque Philippum ut ascenderet et sederet secum
8:32 locus autem scripturae quam legebat erat hic tamquam ovis ad occisionem ductus est et sicut agnus coram tondente se sine voce sic non aperuit os suum
8:33 in humilitate iudicium eius sublatum est generationem illius quis enarrabit quoniam tollitur de terra vita eius
8:34 respondens autem eunuchus Philippo dixit obsecro te de quo propheta dicit hoc de se an de alio aliquo
8:35 aperiens autem Philippus os suum et incipiens ab scriptura ista evangelizavit illi Iesum
8:36 et dum irent per viam venerunt ad quandam aquam et ait eunuchus ecce aqua quid prohibet me baptizari
8:37 []
8:38 et iussit stare currum et descenderunt uterque in aquam Philippus et eunuchus et baptizavit eum
8:39 cum autem ascendissent de aqua Spiritus Domini rapuit Philippum et amplius non vidit eum eunuchus ibat enim per viam suam gaudens
8:40 Philippus autem inventus est in Azoto et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis donec veniret Caesaream
Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase