Index: Latin Vulgate

 

Luke 19

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13] [14] [15] [16] [17] [18] [19] [20] [21] [22] [23] [24]

19:1 et ingressus perambulabat Hiericho

19:2 et ecce vir nomine Zaccheus et hic erat princeps publicanorum et ipse dives

19:3 et quaerebat videre Iesum quis esset et non poterat prae turba quia statura pusillus erat

19:4 et praecurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret illum quia inde erat transiturus

19:5 et cum venisset ad locum suspiciens Iesus vidit illum et dixit ad eum Zacchee festinans descende quia hodie in domo tua oportet me manere

19:6 et festinans descendit et excepit illum gaudens

19:7 et cum viderent omnes murmurabant dicentes quod ad hominem peccatorem devertisset

19:8 stans autem Zaccheus dixit ad Dominum ecce dimidium bonorum meorum Domine do pauperibus et si quid aliquem defraudavi reddo quadruplum

19:9 ait Iesus ad eum quia hodie salus domui huic facta est eo quod et ipse filius sit Abrahae

19:10 venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat

19:11 haec illis audientibus adiciens dixit parabolam eo quod esset prope Hierusalem et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur

19:12 dixit ergo homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum et reverti

19:13 vocatis autem decem servis suis dedit illis decem mnas et ait ad illos negotiamini dum venio

19:14 cives autem eius oderant illum et miserunt legationem post illum dicentes nolumus hunc regnare super nos

19:15 et factum est ut rediret accepto regno et iussit vocari servos quibus dedit pecuniam ut sciret quantum quisque negotiatus esset

19:16 venit autem primus dicens domine mna tua decem mnas adquisivit

19:17 et ait illi euge bone serve quia in modico fidelis fuisti eris potestatem habens supra decem civitates

19:18 et alter venit dicens domine mna tua fecit quinque mnas

19:19 et huic ait et tu esto supra quinque civitates

19:20 et alter venit dicens domine ecce mna tua quam habui repositam in sudario

19:21 timui enim te quia homo austeris es tollis quod non posuisti et metis quod non seminasti

19:22 dicit ei de ore tuo te iudico serve nequam sciebas quod ego austeris homo sum tollens quod non posui et metens quod non seminavi

19:23 et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam et ego veniens cum usuris utique exegissem illud

19:24 et adstantibus dixit auferte ab illo mnam et date illi qui decem mnas habet

19:25 et dixerunt ei domine habet decem mnas

19:26 dico autem vobis quia omni habenti dabitur ab eo autem qui non habet et quod habet auferetur ab eo

19:27 verumtamen inimicos meos illos qui noluerunt me regnare super se adducite huc et interficite ante me

19:28 et his dictis praecedebat ascendens in Hierosolyma

19:29 et factum est cum adpropinquasset ad Bethfage et Bethania ad montem qui vocatur Oliveti misit duos discipulos suos

19:30 dicens ite in castellum quod contra est in quod introeuntes invenietis pullum asinae alligatum cui nemo umquam hominum sedit solvite illum et adducite

19:31 et si quis vos interrogaverit quare solvitis sic dicetis ei quia Dominus operam eius desiderat

19:32 abierunt autem qui missi erant et invenerunt sicut dixit illis stantem pullum

19:33 solventibus autem illis pullum dixerunt domini eius ad illos quid solvitis pullum

19:34 at illi dixerunt quia Dominus eum necessarium habet

19:35 et duxerunt illum ad Iesum et iactantes vestimenta sua supra pullum inposuerunt Iesum

19:36 eunte autem illo substernebant vestimenta sua in via

19:37 et cum adpropinquaret iam ad descensum montis Oliveti coeperunt omnes turbae discentium gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus quas viderant virtutibus

19:38 dicentes benedictus qui venit rex in nomine Domini pax in caelo et gloria in excelsis

19:39 et quidam Pharisaeorum de turbis dixerunt ad illum magister increpa discipulos tuos

19:40 quibus ipse ait dico vobis quia si hii tacuerint lapides clamabunt

19:41 et ut adpropinquavit videns civitatem flevit super illam dicens

19:42 quia si cognovisses et tu et quidem in hac die tua quae ad pacem tibi nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis

19:43 quia venient dies in te et circumdabunt te inimici tui vallo et circumdabunt te et coangustabunt te undique

19:44 ad terram prosternent te et filios qui in te sunt et non relinquent in te lapidem super lapidem eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae

19:45 et ingressus in templum coepit eicere vendentes in illo et ementes

19:46 dicens illis scriptum est quia domus mea domus orationis est vos autem fecistis illam speluncam latronum

19:47 et erat docens cotidie in templo principes autem sacerdotum et scribae et principes plebis quaerebant illum perdere

19:48 et non inveniebant quid facerent illi omnis enim populus suspensus erat audiens illum

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase