Index: Latin Vulgate

 

Luke 7

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13] [14] [15] [16] [17] [18] [19] [20] [21] [22] [23] [24]

7:1 cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis intravit Capharnaum

7:2 centurionis autem cuiusdam servus male habens erat moriturus qui illi erat pretiosus

7:3 et cum audisset de Iesu misit ad eum seniores Iudaeorum rogans eum ut veniret et salvaret servum eius

7:4 at illi cum venissent ad Iesum rogabant eum sollicite dicentes ei quia dignus est ut hoc illi praestes

7:5 diligit enim gentem nostram et synagogam ipse aedificavit nobis

7:6 Iesus autem ibat cum illis et cum iam non longe esset a domo misit ad eum centurio amicos dicens Domine noli vexari non enim dignus sum ut sub tectum meum intres

7:7 propter quod et me ipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te sed dic verbo et sanabitur puer meus

7:8 nam et ego homo sum sub potestate constitutus habens sub me milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac hoc et facit

7:9 quo audito Iesus miratus est et conversus sequentibus se turbis dixit amen dico vobis nec in Israhel tantam fidem inveni

7:10 et reversi qui missi fuerant domum invenerunt servum qui languerat sanum

7:11 et factum est deinceps ibat in civitatem quae vocatur Naim et ibant cum illo discipuli eius et turba copiosa

7:12 cum autem adpropinquaret portae civitatis et ecce defunctus efferebatur filius unicus matri suae et haec vidua erat et turba civitatis multa cum illa

7:13 quam cum vidisset Dominus misericordia motus super ea dixit illi noli flere

7:14 et accessit et tetigit loculum hii autem qui portabant steterunt et ait adulescens tibi dico surge

7:15 et resedit qui erat mortuus et coepit loqui et dedit illum matri suae

7:16 accepit autem omnes timor et magnificabant Deum dicentes quia propheta magnus surrexit in nobis et quia Deus visitavit plebem suam

7:17 et exiit hic sermo in universam Iudaeam de eo et omnem circa regionem

7:18 et nuntiaverunt Iohanni discipuli eius de omnibus his

7:19 et convocavit duos de discipulis suis Iohannes et misit ad Dominum dicens tu es qui venturus es an alium expectamus

7:20 cum autem venissent ad eum viri dixerunt Iohannes Baptista misit nos ad te dicens tu es qui venturus es an alium expectamus

7:21 in ipsa autem hora curavit multos a languoribus et plagis et spiritibus malis et caecis multis donavit visum

7:22 et respondens dixit illis euntes nuntiate Iohanni quae vidistis et audistis quia caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur

7:23 et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me

7:24 et cum discessissent nuntii Iohannis coepit dicere de Iohanne ad turbas quid existis in desertum videre harundinem vento moveri

7:25 sed quid existis videre hominem mollibus vestimentis indutum ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis in domibus regum sunt

7:26 sed quid existis videre prophetam utique dico vobis et plus quam prophetam

7:27 hic est de quo scriptum est ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam ante te

7:28 dico enim vobis maior inter natos mulierum propheta Iohanne Baptista nemo est qui autem minor est in regno Dei maior est illo

7:29 et omnis populus audiens et publicani iustificaverunt Deum baptizati baptismo Iohannis

7:30 Pharisaei autem et legis periti consilium Dei spreverunt in semet ipsos non baptizati ab eo

7:31 cui ergo similes dicam homines generationis huius et cui similes sunt

7:32 similes sunt pueris sedentibus in foro et loquentibus ad invicem et dicentibus cantavimus vobis tibiis et non saltastis lamentavimus et non plorastis

7:33 venit enim Iohannes Baptista neque manducans panem neque bibens vinum et dicitis daemonium habet

7:34 venit Filius hominis manducans et bibens et dicitis ecce homo devorator et bibens vinum amicus publicanorum et peccatorum

7:35 et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis

7:36 rogabat autem illum quidam de Pharisaeis ut manducaret cum illo et ingressus domum Pharisaei discubuit

7:37 et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix ut cognovit quod accubuit in domo Pharisaei adtulit alabastrum unguenti

7:38 et stans retro secus pedes eius lacrimis coepit rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat et osculabatur pedes eius et unguento unguebat

7:39 videns autem Pharisaeus qui vocaverat eum ait intra se dicens hic si esset propheta sciret utique quae et qualis mulier quae tangit eum quia peccatrix est

7:40 et respondens Iesus dixit ad illum Simon habeo tibi aliquid dicere at ille ait magister dic

7:41 duo debitores erant cuidam feneratori unus debebat denarios quingentos alius quinquaginta

7:42 non habentibus illis unde redderent donavit utrisque quis ergo eum plus diliget

7:43 respondens Simon dixit aestimo quia is cui plus donavit at ille dixit ei recte iudicasti

7:44 et conversus ad mulierem dixit Simoni vides hanc mulierem intravi in domum tuam aquam pedibus meis non dedisti haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit

7:45 osculum mihi non dedisti haec autem ex quo intravit non cessavit osculari pedes meos

7:46 oleo caput meum non unxisti haec autem unguento unxit pedes meos

7:47 propter quod dico tibi remittentur ei peccata multa quoniam dilexit multum cui autem minus dimittitur minus diligit

7:48 dixit autem ad illam remittuntur tibi peccata

7:49 et coeperunt qui simul accumbebant dicere intra se quis est hic qui etiam peccata dimittit

7:50 dixit autem ad mulierem fides tua te salvam fecit vade in pace

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase