Index: Latin Vulgate

 

Mark 15

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13] [14] [15] [16]

15:1 et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis et universo concilio vincientes Iesum duxerunt et tradiderunt Pilato

15:2 et interrogavit eum Pilatus tu es rex Iudaeorum at ille respondens ait illi tu dicis

15:3 et accusabant eum summi sacerdotes in multis

15:4 Pilatus autem rursum interrogavit eum dicens non respondes quicquam vide in quantis te accusant

15:5 Iesus autem amplius nihil respondit ita ut miraretur Pilatus

15:6 per diem autem festum dimittere solebat illis unum ex vinctis quemcumque petissent

15:7 erat autem qui dicebatur Barabbas qui cum seditiosis erat vinctus qui in seditione fecerant homicidium

15:8 et cum ascendisset turba coepit rogare sicut semper faciebat illis

15:9 Pilatus autem respondit eis et dixit vultis dimittam vobis regem Iudaeorum

15:10 sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes

15:11 pontifices autem concitaverunt turbam ut magis Barabban dimitteret eis

15:12 Pilatus autem iterum respondens ait illis quid ergo vultis faciam regi Iudaeorum

15:13 at illi iterum clamaverunt crucifige eum

15:14 Pilatus vero dicebat eis quid enim mali fecit at illi magis clamabant crucifige eum

15:15 Pilatus autem volens populo satisfacere dimisit illis Barabban et tradidit Iesum flagellis caesum ut crucifigeretur

15:16 milites autem duxerunt eum intro in atrium praetorii et convocant totam cohortem

15:17 et induunt eum purpuram et inponunt ei plectentes spineam coronam

15:18 et coeperunt salutare eum have rex Iudaeorum

15:19 et percutiebant caput eius harundine et conspuebant eum et ponentes genua adorabant eum

15:20 et postquam inluserunt ei exuerunt illum purpuram et induerunt eum vestimentis suis et educunt illum ut crucifigerent eum

15:21 et angariaverunt praetereuntem quempiam Simonem Cyreneum venientem de villa patrem Alexandri et Rufi ut tolleret crucem eius

15:22 et perducunt illum in Golgotha locum quod est interpretatum Calvariae locus

15:23 et dabant ei bibere murratum vinum et non accepit

15:24 et crucifigentes eum diviserunt vestimenta eius mittentes sortem super eis quis quid tolleret

15:25 erat autem hora tertia et crucifixerunt eum

15:26 et erat titulus causae eius inscriptus rex Iudaeorum

15:27 et cum eo crucifigunt duos latrones unum a dextris et alium a sinistris eius

15:28 et adimpleta est scriptura quae dicit et cum iniquis reputatus est

15:29 et praetereuntes blasphemabant eum moventes capita sua et dicentes va qui destruit templum et in tribus diebus aedificat

15:30 salvum fac temet ipsum descendens de cruce

15:31 similiter et summi sacerdotes ludentes ad alterutrum cum scribis dicebant alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere

15:32 Christus rex Israhel descendat nunc de cruce ut videamus et credamus et qui cum eo crucifixi erant conviciabantur ei

15:33 et facta hora sexta tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonam

15:34 et hora nona exclamavit Iesus voce magna dicens Heloi Heloi lama sabacthani quod est interpretatum Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me

15:35 et quidam de circumstantibus audientes dicebant ecce Heliam vocat

15:36 currens autem unus et implens spongiam aceto circumponensque calamo potum dabat ei dicens sinite videamus si veniat Helias ad deponendum eum

15:37 Iesus autem emissa voce magna exspiravit

15:38 et velum templi scissum est in duo a sursum usque deorsum

15:39 videns autem centurio qui ex adverso stabat quia sic clamans exspirasset ait vere homo hic Filius Dei erat

15:40 erant autem et mulieres de longe aspicientes inter quas et Maria Magdalene et Maria Iacobi minoris et Ioseph mater et Salome

15:41 et cum esset in Galilaea sequebantur eum et ministrabant ei et aliae multae quae simul cum eo ascenderant Hierosolyma

15:42 et cum iam sero esset factum quia erat parasceve quod est ante sabbatum

15:43 venit Ioseph ab Arimathia nobilis decurio qui et ipse erat expectans regnum Dei et audacter introiit ad Pilatum et petiit corpus Iesu

15:44 Pilatus autem mirabatur si iam obisset et accersito centurione interrogavit eum si iam mortuus esset

15:45 et cum cognovisset a centurione donavit corpus Ioseph

15:46 Ioseph autem mercatus sindonem et deponens eum involvit sindone et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra et advolvit lapidem ad ostium monumenti

15:47 Maria autem Magdalene et Maria Ioseph aspiciebant ubi poneretur

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase