11:1 et cum adpropinquarent Hierosolymae et Bethaniae ad montem Olivarum mittit duos ex discipulis suis
11:2 et ait illis ite in castellum quod est contra vos et statim introeuntes illuc invenietis pullum ligatum super quem nemo adhuc hominum sedit solvite illum et adducite
11:3 et si quis vobis dixerit quid facitis dicite quia Domino necessarius est et continuo illum dimittet huc
11:4 et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris in bivio et solvunt eum
11:5 et quidam de illic stantibus dicebant illis quid facitis solventes pullum
11:6 qui dixerunt eis sicut praeceperat illis Iesus et dimiserunt eis
11:7 et duxerunt pullum ad Iesum et inponunt illi vestimenta sua et sedit super eo
11:8 multi autem vestimenta sua straverunt in via alii autem frondes caedebant de arboribus et sternebant in via
11:9 et qui praeibant et qui sequebantur clamabant dicentes osanna benedictus qui venit in nomine Domini
11:10 benedictum quod venit regnum patris nostri David osanna in excelsis
11:11 et introivit Hierosolyma in templum et circumspectis omnibus cum iam vespera esset hora exivit in Bethania cum duodecim
11:12 et alia die cum exirent a Bethania esuriit
11:13 cumque vidisset a longe ficum habentem folia venit si quid forte inveniret in ea et cum venisset ad eam nihil invenit praeter folia non enim erat tempus ficorum
11:14 et respondens dixit ei iam non amplius in aeternum quisquam fructum ex te manducet et audiebant discipuli eius
11:15 et veniunt Hierosolymam et cum introisset templum coepit eicere vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit
11:16 et non sinebat ut quisquam vas transferret per templum
11:17 et docebat dicens eis non scriptum est quia domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus vos autem fecistis eam speluncam latronum
11:18 quo audito principes sacerdotum et scribae quaerebant quomodo eum perderent timebant enim eum quoniam universa turba admirabatur super doctrina eius
11:19 et cum vespera facta esset egrediebatur de civitate
11:20 et cum mane transirent viderunt ficum aridam factam a radicibus
11:21 et recordatus Petrus dicit ei rabbi ecce ficus cui maledixisti aruit
11:22 et respondens Iesus ait illis habete fidem Dei
11:23 amen dico vobis quicumque dixerit huic monti tollere et mittere in mare et non haesitaverit in corde suo sed crediderit quia quodcumque dixerit fiat fiet ei
11:24 propterea dico vobis omnia quaecumque orantes petitis credite quia accipietis et veniet vobis
11:25 et cum stabitis ad orandum dimittite si quid habetis adversus aliquem ut et Pater vester qui in caelis est dimittat vobis peccata vestra
11:26 quod si vos non dimiseritis nec Pater vester qui in caelis est dimittet vobis peccata vestra
11:27 et veniunt rursus Hierosolymam et cum ambularet in templo accedunt ad eum summi sacerdotes et scribae et seniores
11:28 et dicunt illi in qua potestate haec facis et quis tibi dedit hanc potestatem ut ista facias
11:29 Iesus autem respondens ait illis interrogabo vos et ego unum verbum et respondete mihi et dicam vobis in qua potestate haec faciam
11:30 baptismum Iohannis de caelo erat an ex hominibus respondete mihi
11:31 at illi cogitabant secum dicentes si dixerimus de caelo dicet quare ergo non credidistis ei
11:32 sed dicemus ex hominibus timebant populum omnes enim habebant Iohannem quia vere propheta esset
11:33 et respondentes dicunt Iesu nescimus respondens Iesus ait illis neque ego dico vobis in qua potestate haec faciam
Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase