24:1 porro filiis Aaron hae partitiones erunt filii Aaron Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar
24:2 mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis sacerdotioque functus est Eleazar et Ithamar
24:3 et divisit eos David id est Sadoc de filiis Eleazar et Ahimelech de filiis Ithamar secundum vices suas et ministerium
24:4 inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris quam filii Ithamar divisit autem eis hoc est filiis Eleazar principes per familias sedecim et filiis Ithamar per familias et domos suas octo
24:5 porro divisit utrasque inter se familias sortibus erant enim principes sanctuarii et principes Dei tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar
24:6 descripsitque eos Semeias filius Nathanahel scriba Levites coram rege et principibus et Sadoc sacerdote et Ahimelech filio Abiathar principibus quoque familiarum sacerdotalium et leviticarum unam domum quae ceteris praeerat Eleazar et alteram domum quae sub se habebat ceteros Ithamar
24:7 exivit autem sors prima Ioiarib secunda Iedeiae
24:8 tertia Arim quarta Seorim
24:9 quinta Melchia sexta Maiman
24:10 septima Accos octava Abia
24:11 nona Hiesu decima Sechenia
24:12 undecima Eliasib duodecima Iacim
24:13 tertiadecima Oppa quartadecima Isbaal
24:14 quintadecima Belga sextadecima Emmer
24:15 septimadecima Ezir octavadecima Hapses
24:16 nonadecima Phetheia vicesima Iezecel
24:17 vicesima prima Iachin vicesima secunda Gamul
24:18 vicesima tertia Dalaiau vicesima quarta Mazziau
24:19 hae vices eorum secundum ministeria sua ut ingrediantur domum Domini et iuxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum sicut praecepit Dominus Deus Israhel
24:20 porro filiorum Levi qui reliqui fuerant de filiis Amram erat Subahel et filiis Subahel Iedeia
24:21 de filiis quoque Roobiae princeps Iesias
24:22 Isaaris vero Salemoth filiusque Salemoth Iaath
24:23 filiusque eius Ieriahu Amarias secundus Iazihel tertius Iecmaam quartus
24:24 filius Ozihel Micha filius Micha Samir
24:25 frater Micha Iesia filiusque Iesiae Zaccharias
24:26 filii Merari Mooli et Musi filius Ioziau Benno
24:27 filius quoque Merari Oziau et Soem et Zacchur et Hebri
24:28 porro Mooli filius Eleazar qui non habebat liberos
24:29 filius vero Cis Ierahemel
24:30 filii Musi Mooli Eder et Ierimoth isti filii Levi secundum domos familiarum suarum
24:31 miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege et Sadoc et Ahimelech et principibus familiarum sacerdotalium et leviticarum tam maiores quam minores omnes sors aequaliter dividebat
Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase