Index: Latin Vulgate

 

1 Chronicles 7

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13] [14] [15] [16] [17] [18] [19] [20] [21] [22] [23] [24] [25] [26] [27] [28] [29]

7:1 porro filii Isachar Thola et Phua Iasub et Samaron quattuor

7:2 filii Thola Ozi et Raphaia et Ierihel et Iemai et Iebsem et Samuhel principes per domos cognationum suarum de stirpe Thola viri fortissimi numerati sunt in diebus David viginti duo milia sescenti

7:3 filii Ozi Iezraia de quo nati sunt Michahel et Obadia et Iohel et Iesia quinque omnes principes

7:4 cumque eis per familias et populos suos accincti ad proelium viri fortissimi triginta sex milia multas enim habuere uxores et filios

7:5 fratresque eorum per omnem cognationem Isachar robustissimi ad pugnandum octoginta septem milia numerati sunt

7:6 Beniamin Bale et Bochor et Iadihel tres

7:7 filii Bale Esbon et Ozi et Ozihel et Ierimoth et Urai quinque principes familiarum et ad pugnandum robustissimi numerus autem eorum viginti duo milia et triginta quattuor

7:8 porro filii Bochor Zamira et Ioas et Eliezer et Helioenai et Amri et Ierimoth et Abia et Anathoth et Almathan omnes hii filii Bochor

7:9 numerati sunt autem per familias suas principes cognationum ad bella fortissimi viginti milia et ducenti

7:10 porro filii Iadihel Balan filii autem Balan Hieus et Beniamin et Ahoth et Chanana et Iothan et Tharsis et Haisaar

7:11 omnes hii filii Iadihel principes cognationum suarum viri fortissimi decem et septem milia et ducenti ad proelium procedentes

7:12 Sephan quoque et Apham filii Hir et Asim filii Aer

7:13 filii autem Nepthali Iasihel et Guni et Asar et Sellum filii Balaa

7:14 porro filius Manasse Esrihel concubinaque eius syra peperit Machir patrem Galaad

7:15 Machir autem accepit uxores filiis suis Happhim et Sepham et habuit sororem nomine Maacha nomen autem secundi Salphaad nataeque sunt Salphaad filiae

7:16 et peperit Maacha uxor Machir filium vocavitque nomen eius Phares porro nomen fratris eius Sares et filii eius Ulam et Recem

7:17 filius autem Ulam Badan hii sunt filii Galaad filii Machir filii Manasse

7:18 soror autem eius Regina peperit virum Decorum et Abiezer et Moola

7:19 erant autem filii Semida Ahin et Sechem et Leci et Aniam

7:20 filii autem Ephraim Suthala Bareth filius eius Thaath filius eius Elada filius eius Thaath filius eius et huius filius Zabad

7:21 et huius filius Suthala et huius filius Ezer et Elad occiderunt autem eos viri Geth indigenae quia descenderant ut invaderent possessiones eorum

7:22 luxit igitur Ephraim pater eorum multis diebus et venerunt fratres eius ut consolarentur eum

7:23 ingressusque est ad uxorem suam quae concepit et peperit filium et vocavit nomen eius Beria eo quod in malis domus eius ortus esset

7:24 filia autem eius fuit Sara quae aedificavit Bethoron inferiorem et superiorem et Ozensara

7:25 porro filius eius Rapha et Reseph et Thale de quo natus est Thaan

7:26 qui genuit Laadan huius quoque filius Ammiud genuit Elisama

7:27 de quo ortus est Nun qui habuit filium Iosue

7:28 possessio autem eorum et habitatio Bethel cum filiabus suis et contra orientem Noran ad occidentalem plagam Gazer et filiae eius Sychem quoque cum filiabus suis usque Aza et filias eius

7:29 iuxta filios quoque Manasse Bethsan et filias eius Thanach et filias eius Mageddo et filias eius Dor et filias eius in his habitaverunt filii Ioseph filii Israhel

7:30 filii Aser Iomna et Iesua et Isui et Baria et Sara soror eorum

7:31 filii autem Baria Heber et Melchihel ipse est pater Barzaith

7:32 Heber autem genuit Iephlat et Somer et Otham et Suaa sororem eorum

7:33 filii Iephlat Phosech et Chamaal et Asoth hii filii Iephlat

7:34 porro filii Somer Ahi et Roaga et Iaba et Aram

7:35 filii autem Helem fratris eius Supha et Iemna et Selles et Amal

7:36 filii Supha Sue Arnaphed et Sual et Beri et Iamra

7:37 Bosor et Od et Samma et Salusa et Iethran et Bera

7:38 filii Iether Iephonne et Phaspha et Ara

7:39 filii autem Olla Aree et Anihel et Resia

7:40 omnes hii filii Aser principes cognationum electi atque fortissimi duces ducum numerus autem eorum aetatis quae apta esset ad bellum viginti sex milia

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase