Index: Latin Vulgate

 

2 Samuel 22

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13] [14] [15] [16] [17] [18] [19] [20] [21] [22] [23] [24]

22:1 locutus est autem David Domino verba carminis huius in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul

22:2 et ait Dominus petra mea et robur meum et salvator meus

22:3 Deus meus fortis meus sperabo in eum scutum meum et cornu salutis meae elevator meus et refugium meum salvator meus de iniquitate liberabis me

22:4 laudabilem invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero

22:5 quia circumdederunt me contritiones mortis torrentes Belial terruerunt me

22:6 funes inferi circumdederunt me praevenerunt me laquei mortis

22:7 in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum clamabo et exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus veniet ad aures eius

22:8 commota est et contremuit terra fundamenta montium concussa sunt et conquassata quoniam iratus est

22:9 ascendit fumus de naribus eius et ignis de ore eius voravit carbones incensi sunt ab eo

22:10 et inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius

22:11 et ascendit super cherubin et volavit et lapsus est super pinnas venti

22:12 posuit tenebras in circuitu suo latibulum cribrans aquas de nubibus caelorum

22:13 prae fulgore in conspectu eius succensi sunt carbones ignis

22:14 tonabit de caelis Dominus et Excelsus dabit vocem suam

22:15 misit sagittas et dissipavit eos fulgur et consumpsit eos

22:16 et apparuerunt effusiones maris et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini ab inspiratione spiritus furoris eius

22:17 misit de excelso et adsumpsit me extraxit me de aquis multis

22:18 liberavit me ab inimico meo potentissimo ab his qui oderant me quoniam robustiores me erant

22:19 praevenit me in die adflictionis meae et factus est Dominus firmamentum meum

22:20 et eduxit me in latitudinem liberavit me quia placuit ei

22:21 retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi

22:22 quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo

22:23 omnia enim iudicia eius in conspectu meo et praecepta eius non amovi a me

22:24 et ero perfectus cum eo et custodiam me ab iniquitate mea

22:25 et restituet Dominus mihi secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum

22:26 cum sancto sanctus eris et cum robusto perfectus

22:27 cum electo electus eris et cum perverso perverteris

22:28 et populum pauperem salvum facies oculisque tuis excelsos humiliabis

22:29 quia tu lucerna mea Domine et Domine inluminabis tenebras meas

22:30 in te enim curram accinctus in Deo meo transiliam murum

22:31 Deus inmaculata via eius eloquium Domini igne examinatum scutum est omnium sperantium in se

22:32 quis est deus praeter Dominum et quis fortis praeter Deum nostrum

22:33 Deus qui accingit me fortitudine et conplanavit perfectam viam meam

22:34 coaequans pedes meos cervis et super excelsa mea statuens me

22:35 docens manus meas ad proelium et conponens quasi arcum aereum brachia mea

22:36 dedisti mihi clypeum salutis tuae et mansuetudo mea multiplicavit me

22:37 dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei

22:38 persequar inimicos meos et conteram et non revertar donec consumam eos

22:39 consumam eos et confringam ut non consurgant cadent sub pedibus meis

22:40 accinxisti me fortitudine ad proelium incurvabis resistentes mihi sub me

22:41 inimicos meos dedisti mihi dorsum odientes me et disperdam eos

22:42 clamabunt et non erit qui salvet ad Dominum et non exaudiet eos

22:43 delebo eos ut pulverem terrae quasi lutum platearum comminuam eos atque conpingam

22:44 salvabis me a contradictionibus populi mei custodies in caput gentium populus quem ignoro serviet mihi

22:45 filii alieni resistent mihi auditu auris oboedient mihi

22:46 filii alieni defluxerunt et contrahentur in angustiis suis

22:47 vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur Deus fortis salutis meae

22:48 Deus qui das vindictas mihi et deicis populos sub me

22:49 qui educis me ab inimicis meis et a resistentibus mihi elevas me a viro iniquo liberabis me

22:50 propterea confitebor tibi Domine in gentibus et nomini tuo cantabo

22:51 magnificanti salutes regis sui et facienti misericordiam christo suo David et semini eius in sempiternum

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase